Lettres de l'évêque Gilbert II (Girbert), confirmant la fondation et la dotation da prieuré de Gournay-sur-Marne.

  • A Original Arch. nat., K 22, nº 15.
  • B Copie de 1223, Cartulaire A de Gournay, Arch. nat., LL 1397, fol. 14, collationnée sur A : « Visa et collata fuit presens carta ad suum autographum, cui sub filis sericeis adpendet sigillum pene diruptum, linteolo inclusum ».
  • C Copie du xvie s., Cartulaire B de Gournay, Arch. nat., LL 1398, fol. 1-2.
  • a Marrier, Monasterii S. Martini de Campis historia, pp. 281-283, d'après A.
  • b Recueil des chartes et documents de l’abbaye de Saint-Martin des Champs, monastère parisien, éd. Joseph Depoin, Ligugé, 1913-1921.
  • Tardif, Monuments historiques, nº 384.
D'après b.

In nomine sancte et individue Trinitatis. Quoniam beneficia a Domino collata et impensa sunt vota fidelium et patrimonia sunt pauperum, summa nitendum est cura, summo laborandum est studio, ne valeant aut malivolentia distrahi, aut negligentia minui ; sed, perpetuo stabilitatis munimine roborata, et subsidia sint viventium, et suffragia morientium. Ego igitur Girbertus, Dei misericordia Parisiorum episcopus, pro injuncto nobis officio ecclesiam Dei et pauperes Christi sustentare habens et defensare, ecclesia Sancte Dei genitricis Marie Sanctique Johannis evangeliste, supra Maternam fluvium, juxta Gornayum castrum sita, quibus fuerit fundatoribus constructa, quorumve donariis et auxiliis fuerit ampliata, presentibus scriptis annotare disposui, ut vivente memoria possessio ecclesiastica nulla valeat perturbatione mutari, aut immutatione perturbari.

Guido igitur, cognomine Rubeus, et ejus uxor Adelaida, pari voto, communi devotionis animo, predictam ecclesiam ab ipsis etiam fumdamentis construxerunt, multa illic beneficia contulerunt, eamque cum omnibus ad eam pertinentibusa, glorioso Ludovico rege annuente, monachis Sancti Martini de Campis perpetuo habendam concesserunt. Villas vero et beneficia ab eis eidem monasterio collata subscribere decrevimus, ut eorum dona ab aliorum beneficiis distingueremus : Primum ergo donum est prefata ecclesia cum suis clausuris et toto circumadjacente ambitu. Capella de Gornaio. Terra de Luabum380. Molendinum apud Gornaium. Apud Russiacum141 ecclesia cum atrio et tercia parte ville. Ista sunt specialiter Guidonis et ejus uxoris donaria, præfato monasterio contradita, et regali auctoritate firmata.

Ansellus vero de Garlanda, dapifer Regis, de proprietate sua eidem monasterio donavit apud Russiacum141 duas partes ejusdem ville ; sic totam omnino villam monachis concessit, excepto nemore ; et ipsum nemus monachis et hospitibus eorum, ad ardendum et hospitandum, et ad clausuram messium suarum. Nusiellum137 quoque, ecclesiam scilicet et quicquid ad illam pertinet, cum hospitibus, terris, pratis, vineis, cum nemore et molendino sicut monachi ea tenent. Decimam de Berchorellis et duas partes decime de Bercheriis140. Tertiam vero partem cum atrio Balduinus de Claciaco dedit, assensu domni Anselli. Totam quoque decimam de Pontelz140 et apud Torciacum139 medietatem decime que dicitur Sancti Martini, et ecclesiam Essonie381 cum atrio et decima Ansellus eidem monasterio contulit. Hospites vero in eodem atrio commanentes domnus Stephanus, frater ejusdem Anselli, eidem monasterio concessit. Apud Canoilum152 quoque, quicquid ibi proprietatis habebat Albertus de Bri, ecclesiam scilicet cum décima, prata et terram, et nemus monachis prefati monasterii concessit, ipso Ansello annuente, ex cujus feodo habebat. His et aliis beneficiis bone memorie Ansellus prefatum monasterium locupletavit et Christum heredem fecit, assensu fratrum suorum, domni scilicet Stephani, Guillelmi quoque et Gisleberti, piissimo etiam rege Francorum Ludovico gratanter annuente et omnia confirmante.

Quoniam ergo, juxta canonum decreta, ecclesiarum bona sub tuitione et potestate sunt episcopali, nos qui ecclesie Dei habemus et preesse et prodesse, presentem cartam, fidelium dona exponentem, assensu archidiaconorum nostrorum, Stephani scilicet, Henrici et Theobaldi, communi etiam totius capituli nostri assensu confirmante, et sigillo nostro munire, et signis canonicorum nostrorum signare decrevimus.

Signum Bernerii decani. S. Stephani archidiaconi. S. Henrici archidiaconi. S. Theobaldi archidiaconi. S. Adam precentoris. S. Roberti succentoris. S. Theoderici presbiteri. S. Landonis presbiteri. S. Wilelmi diaconi. S. Rainaldi diaconi. S. Alberici subdiaconi. S. Simonis canonici. S. Algrini canonici. S. Alberti canonici. S. Henrici Lotoringensis75.

Actum publice Parisius in capitulo Sancte Marie regis , concurrente vi.

Ego Theobadus cancellarius legi et subscripsi.