Thibaud, évêque de Paris, confirme à Gamon, prieur de Gournay-sur-Marne, et au monastère de St-Martin-des-Champs, les propriétés du prieuré de Gournay.

  • A Original perdu.
  • B Copie de 1223, Arch. nat., LL 1397, fol. 11'-12', non collationnée.
  • a Recueil des chartes et documents de l’abbaye de Saint-Martin des Champs, monastère parisien, éd. Joseph Depoin, Ligugé, 1913-1921.
D'après a.

Teobaldus Dei gratia Parisiorum episcopus, dilecto filio Gamoni,priori ecclesie Sancte Marie de Gornaio320, que de jure Sancti Martini de Campis est, et ceteris fratribus ibidem Deo servientibus t. p. q. f. in perpetuum. Beneficia ecclesiis collata ex devotione fidelium, de quibus Xristi fit hereditas, et patrimonia sunt pauperum, et redemptio animarum. Eapropter, fili in Xristo karissime Gamo, paci ecclesie tue et quieti religiosarum mentium episcopali sollicitudine providentes in posterum, bona ecclesie Gornacensis, que a fundatoribus usque ad presens ampliata est, presentis scripti pagina annotare curavimus, ut vivente memoria, nec malicia possint distrahi, nec oblivione deleri. Hec sunt igitur que Sanctus Martinus de Campis apud Gornaium super Maternam fluvium et ex legitima donatione possidet, et canonice tenet : ecclesiam videlicet gloriose Dei genitricis Marie sanctique Johannis evangeliste, cum suis clausuris et circumadjacente ambitu et cum omnibus ad eam pertinentibus, que ab ipsis fundatoribus Guidone Rubeo et ejus uxore Adelaida atque Ansello dapifero, assensu Parisiensis episcopi, predicto monasterio Beati Martini de Campis oblata est. Capellam de Gornaio71. Molendinum apud Gornaium. Forestam aque de Veteri Gornaio. xx solidos in ejusdem castri foro. Ecclesiam de Cauda253 et furnum, atque furnum de Puntelz267, ita plane quod nullus alium furnum in prefatis opidis facere poterit. Terram de Campo Garnoisi et x arpennos terre in territorio ejusdem castri253. Decimam terre Archerii ; decimamque terre Henrici Magni ; medietatemque decime de Pontelliis267. Que concesserunt Galerannus comes de Mellento et Agnes uxor ejus. Totam villam Russiacum64 et adherentem ei terram terminis circumquaque fixis designatam. Silvam ejusdem ville, vobis et hospitibus vestris ad ardendum et ad hospitandum, et ad clausuram messium vestrarum vestrorumque hospitum. Nusiellum63 cum ecclesia, hospitibus, terris, pratis, vineis, molendinis, silva. Terram cum decima Radulphi filii Helisendis. Medietatem terre Rainaldi de Bestisi cum aliis que ibidem habetis. Ecclesiam de Bercheriis267 cum pertinentiis suis. Decimam quoque de Bercorellis. Ecclesiam de Pontelz267 cum pertinentiis suis. Ecclesiam de Essonia267 cum pertinentiis suis. Apud Corbolium terram Joscelini. Terram et silvam de Campo mussoso. Terram cum nemore que dicitur Raimundi. Apud Canolium quicquid Albertus vobis dedit. Ecclesiam scilicet cum pertinentiis suis, prata, terram et silvam, concedente Ansello dapifero de cujus feodo erat. Terram Haymardi et vque arpennos terre Galterii de Derenci185, et nemus uxoris Ansoldi de Nueli289, quod in Monte Cuceto289 habetis. Terram de Luabum286. Campum quem dedit Garnerius de Curbetum186, annuente Gualcherio de Montegaio, de cujus feodo erat. Terram quoque Huberti et Andree cum omnibus que ibidem habetis. Apud Russiacum iii solidos quos Milo dedit. Vineas apud Nusiacum72. Decimam quam Philippus321 fraterque ejus de Claci73 dederunt, cum aliis que ibidem habetis. In vodo quoque inter Gornaium et Kalam xv arpennos pratorum. Apud Montium288 vi arpennos pratorum quos dedit Robertus de Cumbiaus256. Apud Torciacum285 medietatem decime que dicitur Sancti Martini, et decimam de vineis Anselli dapiferi ; quod ipse concessit. Apud Ferrerias285 vii solidos et dimidium quos dedit Gillebertus de Garlanda, Guidone filio suo concedente. Apud Roeni287 terram cum nemore quod Guido Aper vobis dedit. Partem decimam quam apud Gunessam habetis. Hec igitur breviter annotata, ut inperpetuum calumpnie locus excludatur, sigilli nostri testimonio, cum assensu ecclesie nostre confirmamus. Signum Guermundi archidiaconi. S. Bernardiarchid. S. Ivonisarchid. S. Alberti cantoris. S. Roberti succentoris. S. Galterii, s[acerdotis]. S. Clementis, s[acerdotis]. S. Petri, diacon. S. Guidonis, diaco. S. Josleni, diaco. S. Hervei, diaco. S. Mauricii, subdia. S. Osmundi, subd. S. Balduini, subd. S. Johannis, subd. S. Willelmi pueri. S. Thome. S. Odonis. S. Gervasii.

Actum puplice in sede nostra Parisius, . Verbi incarnati, regis , indictione xma, , concurrente iiª290.

Data per manum Algrini cancellarii, .