Galeran II, comte de Meulan, et sa femme Agnès donnent au prieuré de Gournay la moitié de deux moulins communs entre eux et lui, avec le droit de banalité sur les gens de Gournay et de Gagny ; ils concèdent aux moines la faculté d'élever un pont sur la Seine, moyennant des avantages déterminés344.

  • A Original Arch. nat., S 1417, nº 93. Sceau fruste.
  • B Copie de 1229, Arch. nat., LL 1397, fol. 25-26, avec cette mention : « Visa et collata fuit presens carta ad suum autographum, cui sub duplici cauda coriacea adpendet sigillum in cujus utraque parte duo visuntur cataphracti equos in habenas agentes, sed cujus circumscriptiones vetustate deletæ sunt. »
  • C Copie du xvie siècle, Arch. nat., LL 1398, fol. 69.
  • a Recueil des chartes et documents de l’abbaye de Saint-Martin des Champs, monastère parisien, éd. Joseph Depoin, Ligugé, 1913-1921.
D'après a.

Salubre remedium est divitibus hujus seculi de propriis possessionibus Xristo inpertiri fratrumque necessitates in monasteriis ei famulantium exinde sustentare ut a quibus sejunguntur, peccatorum merito, mereantur cum eis uniri in bono opere, beneficiorum subsidio, et ita participes fieri timentium Dominum et custodientium mandata ejus. Hoc itaque intuitu ego Galerannus, Dei gratia comes de Mollento, notifico t. p. q. f. quod monachis Beate Marie de Gornaio medietatem duorum molendinorum, quos ibidem cum eis habebamus, ego atquea Agnes uxor mea, pro animarum nostrarum remedio, perpetuo habendam concessimus. Retinuimus tamen in manu nostra duos modios et dimidium frumenti et duos modios et dimidium multurengie, singulis annis nobis persolvendos intalibus terminis : medietatem videlicet , insuper duodecim solidos Pruveniensis monete, et in medietatem reliquam. Consuetudinem etiam veniendi ad eosdem molendinos ab hominibus de Gornaio et de Gagniaco345 nobis debitam, ipsis concessimus. Quod si eos consuetudinem istam evitantes ad alios molendinos euntes, vel inde redeuntes invenerint, data est a nobis eis et eorum famulis potestas capiendi eos et summarios eorum cum annona vel farina ; homines vero quos ceperint ad prepositos nostros de Gornaio, ad faciendam de eis justiciam adducent. Si vero prefatis monachis complacuerit, licebit eis unum aut plures molendinos, quocunque loco voluerint, facere, et eos quos prediximus, ubicumque voluerint transferre ; ita tamen quod firmitas castelli conservetur. Superest aliud, quod et presentibus notificare et ad posterorum noticiam transmittere curavimus, videlicet quod, postquam prefati monachi in castello pontem lapideum construere ceperent, c. solidos in pedagio ejusdem castelli singulis annis eis reddendos habebunt, et in talibus terminis, videlicet , quinquaginta solidos, et in crastino Indicti, quinquaginta solidos ; ita quod medietas horum denariorum in unoquoque termino de parte nostra reddetur ; de parte vero Agnetis, filie Guillelmi de Garlanda, quam habet a nobis in feodo in pedagio isto, medietas reliqua. Istud verob ita statutum est, Roberto ejus viro et filiis ipsorum concedentibus. Determinatum etiam fuit quod supradicti monachi eundem pontem restituent, quociens illum quolibet casu pejorari contigerit. Ipsis vero si voluerint in arcubus ejusdem pontis molendinos facere licebit, et piscaturam eorum et eciam supradictorum habere. Nos vero quicti monachorum consulere et debitam eis tuicionem impendere desiderantes, omnes eorum possessiones et consuetudines in eo tempore permanere concedimus, quas predecessorum nostrorum temporibus habuerant, illam in qua securitatem illius terre accepimus344.