Le prieur Robert confirme l'accord précédent (Même date).

  • A Original perdu.
  • B Cartulaire de Frévent, fol. 5 (Arch. du Pas-de-Calais, fonds de Cercamp).
  • a Recueil des chartes et documents de l’abbaye de Saint-Martin des Champs, monastère parisien, éd. Joseph Depoin, Ligugé, 1913-1921.
D'après a.

Omnibus t. p. q. f. in Xristo fidelibus in perpetuum. Obliviosa memoria et calumpniosa malitia duo sunt mala apud homines. Eapropter, adversus eorum pernitiem, summa cum providentia inventa sunt remedia litterarum. Quod enim litteris tenacibus annotatur, et presentium memorie colligatur, et ad futurorum noticiam transmittitur, et adversus calumpnias committitur. Inde est quod ego Robertus, prior Sancti Martini de Campis, et conventus noster stilo memorie commendare decrevimus quod super exactione decimarum parrochie Sancti Hylarii de Frevens inter nos et monachos Caricampi diu contentio extitisset, tandem - - (texte du nº 519) - - de assensu nostro et monachorum Caricampi - - convenimus ; videlicet quod omnem decimationem - - contentorum, monachis Caricampi sub annuo censu - - in perpetuum concessimus, et omne dampnum - - omnino remisimus. Per hanc - - per vivarium Caricampi Prior et monachi de Ligniaco sibi et nobis querebantur illata, jam dictis monachis Caricampi, de concessione prioris et monachorum Leigniaci, penitus indulsimus. Hanc autem marcham debent exsolvere monachi Caricampi domui nostre annis singulis, de obitu - - tenentur. Hanc compositionem apud Luceium factam scribi fecimus et sigillorum nostrorum testimonio roborari, nominibus - - Cleophas prior de Lucheio ; Gerardus cellerarius Caricampi - - magister Guido, clericus Domini Atrebatensis episcopi, Radulphus miles de Rolepot.

.