Noverint presentes et posteri quod inter monachos de Gornaio et sanctimoniales de Cala quedam controversia habebatur, que hoc modo sopita est : Quedam possessiones in elemosina date fuerant monachis, que ecclesie de Cala censum solvere tenebantur. Cum igitur sanctimoniales ad vendendas hujusmodi possessiones monachos compellerent, et ipsi hoc non esse [a]equum contenderent, pacis intuitu ex utraque parte statutum est ut monachi censum duplicarent de omnibus his que usque ad presens tempus tenuerant. De ceteris vero que deinceps adquiesituri sunt, vendentes vel retinentes, in voluntate sanctimonialium erit. Hujus rei testes sunt Petrus Morpaina, Drogo Roole232, Guarinus de Villeflois129 et Balduinus filius ejus, Gillebertus prepositus, Odo Frontin, Petrus Ropiaus, Gaufredus Roole232, Hubertus de Pinu, Ebradus de Croeb, Robertus de Vileflois129, Petrus de Porta, Matheus Torquetin, Bernoldusc Benomind.