Le prieur Guillaume II et sa communauté cèdent, moyennant un cens annuel de dix marcs d'argent fin et loyal, au poids troyen, aux moines de Montier-en-Argonne, leur maison de Saint-Martin-le-Pauvre, au diocèse de Châlons.

  • A Original perdu.
  • B Copie du xviie s., Ms. lat. 9905, fol. 96.
  • a Recueil des chartes et documents de l’abbaye de Saint-Martin des Champs, monastère parisien, Joseph Depoin (éd.). Ligugé : 1913-1921.
D'après a.

Ego frater Willelmus, prior Sancti Martini de Campis, et ejusdem loci conventus, omnibus notum fieri volumus quod domum nostram que vocatur Sancti Martini Pauperis in episcopatu Cathalaunensi sitam, quia hoc ecclesie nostre expedire cognovimus, cum omnibus pertinentiis suis videlicet pratisa, terris arabilibus, decimis, altaribus, et omnibus que ad jus nostrum pertinebant, ecclesie Monasterii in Argona, sub annuo censu decem marcarum fini et legalis argenti ad pondus Trecense, translata ad eandem ecclesiam Monasterii in Argona dominio, concessimus perpetuo possidendam, contra hujusmodi contractum nullo unquam tempore venire, nec per nos nec per alium, communiter promittentes. Hec autem pensio singulis annis in nundinis Proviniacensibus , persolvetur in domo monachorum Sancti Aigulfi. Si autem contingeret predictam pecuniam ea die, per defectum monachorum predicte ecclesie Monasterii in Argona, nobis non solvi, pro singulis diebus quibus predicte pensionis solutio differetur, dicti monachi decem solidos Pruviniacensium nobis reddere tenerentur pro expensis et labore nuntiorum nostrorum, dicta conventione in sua firmitate permanente. Si autem predicta pecunia prefixa die per nos requisita non fuerit, nuntius ipsorum per quatuor dies expectabit, et singulis illis quatuor diebus quinque solidos Pruviniacensium recipiet a nobis pro expensis. Et ut non posset oblivione deleri vel, quod absit ! malignitate mutari, litterarum nostrarum et sigillorum nostrorum auctoritate et testimonio in perpetuum confirmamus.

Actum sollempniter apud Sanctum Martinum de Campis .