Le prieur Guillaume II confirme la cesssion faite par son couvent à l'évêque de Meaux, Anselin, de l'église Notre-Dame de La Chapelle-sur-Crécy, pour y établir des chanoines (Acte douteux).

  • A Original perdu.
  • B Copie dans un vidimus prétendu d'un prieur Pierre, en avril 1208 (nº 668).
  • a Marrier, Monasterii Sti Martini... historia, p. 382.
  • b Recueil des chartes et documents de l’abbaye de Saint-Martin des Champs, monastère parisien, éd. Joseph Depoin, Ligugé, 1913-1921.
D'après b.

Ego frater Willelmus, prior Sancti Martini de Campis, et ejusdem loci conventus, notum fieri volumus p. et f. quod, ad petitionem domini Angellini, Meldensis episcopi, concessimus ut in ecclesia Beate Marie de Capella268, que ad donationem nostram spectabat, canonici instituerentur, tali pacto quod in eadem ecclesia unam prebendam perpetuam habebimus, et etiam presbiterum parochialem conferamus. Presbitero vero decedente, vel alio quoquomodo cedente, alium eligemus et episcopo presentabimus, qui eum de cura investiet. Notandum vero est quod Prior faciet hebdomadam suam tantummodo ad missam, per se vel per alium. Annualia quoque prebendarum quomodoa mutantur, habebimus, et oficium in conventu Beati Martini pro canonicis defunctis fiet, et brevia nominum eorum, sicut et de monachis et familiaribus mutanturb. Oblationes vero quas percipiebamus et , cum tortellis Sancti Stephani et omnino dimisimus. Notandum etiam quod omnes oblationes tam in capella quam in monasterio nostro communes sunt, excepto quod quando canonici de Creceio corpora sua in cimiterio nostro tradiderint, media pars oblationum ipsorum erit, reliqua erit propria monachorum. Quod ut ratum permaneat, sigilli nostri impressione roboramus .