Les Commissaires apostoliques désignés par Innocent III pour instruire le procès entre Saint-Martin-des-Champs et le noble vicomte de Melun, au sujet des bois de Blandy, condamnent le vicomte défaillant, et maintiennent les moines dans la pleine libre possession de leur part, le huitième de la forêt.

  • A Original S 1344 nº 17.
  • B Copie de 1209, Arch. nat., LL 1351, fol. 102-103, corrigée.
  • C Copie du xve s., Arch. nat., LL 1352, fol. 104.
  • D Copie du xvie s., Arch. nat., LL 1353, fol. 135.
  • a Taillandier, Histoire de Blandy, p. 171.
  • b Recueil des chartes et documents de l’abbaye de Saint-Martin des Champs, monastère parisien, éd. Joseph Depoin, Ligugé, 1913-1921.
D'après b.

O. p. l. i. [Nicolaus] abbas Sancti Johannis de Valeia, W[illelmus] decanus et H[ugo] archidiaconus329Carnolenses, salutem in Domino. Notum facimus quod Domini Pape mandatum recepimus in hanc formam. 1

Hujus igitur auctoritate mandati, nobilem virum Vicecomitem Mildunensem, ad conquestionnem Prioris - - coram nobis legitime cilavimus : contra quem propositum fuit ex parte Sancti Martini quod, cum viiiva pars nemoris de Blanzi328 pertinet ad ecclesiam Bti Martini sub eadem libertate qua et Vicecomes suam partem ibi possidebat, iste contra justiciam molestabat super ecclesiam Sancti Martini et non sinebat eam in predicta libertate illam partem pacifice possidere. Lite vero per responsionem ejusdem vicecomitis legitime contestata, et sacramento de calumpnia, prout res exigebat, hinc inde prestito, cum diceret vicecomes ecclesiam Beati Martini habere viiiam partem in predicto nemore, non tamen confideretur quod in predicta libertate habere deberet. Testes ab utraque parte super toto negotio recepimus, et postquam renunciatum fuit hinc inde productioni testium attestationes ipsas, de consensu parcium, publicavimus et transcripta earum utrique parti concessimus ad disputandum super eis et ad dicendum in testes et dicta testium. Dato partibus termino competenti, postmodum auditisa allegationi utriusque partis, quibusdam etiam inscriptis, cum jam in eis utraque pars renuntiasset, diem peremptorium prefiximus partibus ad diffinitivam sententiam audiendam. Sed idem Vicecomes sententiam audire noluit, et de propria voluntate appellavit. Nos autem, habito consilio sapientium quiab in rescripto Domini Pape appellatio erat inhibita et nulla erat justa causa appellandi, sue appellationi non detulimus et iterum peremptorie citavimus utramque partem ad diffinitivam sententiam audiendam. Ad quem diem cum idem Vicecomes nec venisset nec procuratorem misisset, eo habito pro contumaci, et parte Sancti Martini presente, idem cause et liti que multum duraverat finem imponere volentes, per diffinitivam sententiam audiendam, pronunciavimus viiiam partem nemoris de Blanzi, de quo, ut dictumc est, questio vertebatur, cum viiiva parte decime et campipartis terrarum exartatarum predicto nemori adjacentium pertinere ad ecclesiam Beati Martini, et eam eidem ecclesie adjudicavimus, habendam sub eadem libertate qua et ipse Vicecomes suam partem possidet et ipsum Vicecomitem condempnavimus, et ei precepimus ut huic sententie se non opponat, sed eam servet, et ecclesiam Beati Martini contra eam de cetero non molestet, alioquin ipsum decrevimus sententie excommunicationis subjacere. Ad hujus autem memoriam rei et firmitatem, presentes litteras concessimus, sigillorum nostrorum munimine roboratas.

Actum Carnoti .