Le sous-prieur de Saint-Martin notifie à Géraud Ier, abbé de Cluny, la mort du prieur Jean Ier qui a succombé le 23 janvier (1219).

  • A Original perdu.
  • B Copie au Cartulaire D, nº 285 (nouv. acq. lat. 966).
  • a Bruel, Chartes de Cluny, nº 4519, t. VI, p. 75.
  • b Recueil des chartes et documents de l’abbaye de Saint-Martin des Champs, monastère parisien, éd. Joseph Depoin, Ligugé, 1913-1921.
D'après b.

Reverendissimo patri ac domino G[eroldo], Dei gratia abbati Cluniacensi, Subprior et conventus Sancti Martini de Campis, salutem et tanquam domino ac patri debitam et devotam cum omni subjectione et reverentia obedientiam. Sanctitatis vestrae pedibus provoluti, Discretioni vestrae lacrymabiliter intimamus quod venerabilis et karissimus prior noster bonae memoriae et piae recordationis dominus Johannes migravit a seculo, qui, sicut credimus, vivit in Christo, et de hujus pravae ac perversae nationis medio a Domino vocatus est. Unde miserabiliter conturbati sumus prae dolore, miserabiliter et commoti, adeo ut juste possimus dicere : « Non est dolor sicut dolor noster ", et illud quod de beatissimo patre nostro dicitur : " Jam ergo in quo erit nobis spes ? In quo refrigerium, in cujus amore solatium ? » et ea quae sequuntur. Et quia dolori tam nimio, tam vehementi, tam immenso per nos medicinam apponere non possumus, in tantum respiramus, ut ad benignam Paternitatem vestram nostrae mentis oculos dirigamus, quae solatium desolatis semper praestare consuevit. Verum quoniam sollempnes nuntii nostri, qui de antiqua consuetudine in tali casu ad dominum Cluniacensem abbatem consueverunt dirigi, ad vos, quam cito vellemus, venire non poterunt, tum propter impedimentum viarum, tum propter instantiam guerrarum, et maxime quia ignoramus ubi persona valeat inveniri, Discretioni vestrae latorem praesentiarum duximus transmittendum, Benignitatem vestram, de qua ad plenum confidimus, exorantes attentius, quatinus locum certum ubi praedicti nostri, qui jam sunt in procinctu itineris, personam vestram invenire citius poterunt ipsis per eundem latorem praesentem velitis intimare. obiit bonae memoriae Johannes, prior noster. Valeat [Paternitas vestra].