Confirmation par Louis VII d'un échange de terre fait entre l'abbé de Saint-Magloire et les chanoines de Saint-Merry.
- B Bibliothèque vaticane, Reg. lat. 907, fol. 45bis v°, cartulaire du XIIIe ou XIVe siècle.
- a Cartulaire et censier de Saint-Merry de Paris, éd. Léon Cadier et Camille Couderc, Paris, 1891.
De excambitione cujusdam terre facta inter abbatem Sancti
Maglorii, ex una parte, et canonicos Sancti
Mederici, ex altera.
— In nomine sancte et individue Trinitatis. Amen, [Ludovicus, Dei gratia
Francorum rex].
Si ex caritate proximorum sibi ab invicem quilibet obnoxii sunt, multo magis
ecclesie sibi subservire debent et omne munus caritatis adimplere.
Sciant itaque universi presentes atque posteri quod Petrus1, abbas Sancti Maglorii, per assensum
capituli, cum canonicis Sancti Mederici terram quamdam
excambiavit et aliam donavit contiguam terre Sancti
Mederici, illam videlicet quam dux
Hugo capelle Sancti Maglorii,
ubi nunc est abbatia, contulit in elemosinam liberam et immunem et sine omni2 consuetudine
habendam, quam monachi in eadem libertate deinceps possidendam predictis clericis
transmiserunt ratione excambii.
Nos vero, rogati [ab] abbate, concessimus excambium quod ecclesia
beati Mederici terram illam in perpetuum habeat quietam, sicut data fuit a duce Hugone penitus
liberam.
Quod ut ratum sit in posterum et inconcussum, sigilli nostri auctoritate et
nominis nostri caractere, confirmari precipimus et signari.
Actum Parisius