Accord conclu entre les chanoines de Saint-Merry et l'abbaye de Saint-Antoine, au sujet d'une maison sise sur le terroir de Saint-Merry et donnée à l'abbaye de Saint-Antoine par feu Pierre Leber et Agnès, sa veuve.

  • B Bibliothèque vaticane, Reg. lat. 907, fol. 46, cartulaire du XIIIe ou XIVe siècle.
  • a Cartulaire et censier de Saint-Merry de Paris, éd. Léon Cadier et Camille Couderc, Paris, 1891.
D'après a.

Dexx solidis augmentati census collatis canonicis Sancti Mederici ab abbatissa Sancti Anthonii, ut ipsi non possent compellere abbatiam ad vendendum domum que fuit Roberti 1 Leber, defuncti1. — Abbatissa Sancti Antonii2 Parisiensis totusque conventus ejusdem monasterii omnibus has litteras inspecturis, salutem in Domino. Noveritis a fratribus nostris conversis et ab executoribus testamenti Roberti 2 Leber, defuncti, nos accepisse quod dictus P[etrus] Leber, defunctus, et Agnes, ejus relicta, donaverunt domum suam, sitam in fundo terre Sancti Mederici3 Parisiensis, cum appendiciis ejusdem, de consensu canonicorurn ejusdem ecclesie, ecclesie nostre in perpetuam elemosinam, hac conditione tamen adjecta, tam a nobis quam a dictis canonicis, sicut etiam memorati Robertus 3 Leber et Agnes, ejus relicta, inter se ordinaverunt, quod, pro eo quod sepedicti canonici de cetero non poterunt nos compellere ad distrahendum seu ad alienandum domum supradictam cum appendiciis suis, nos, vel quicumque possessor fuerit domus supradicte, tenebitur reddere memoratis canonicis, singulis annis in , viginti solidos de augmentato censu, in recompensatione vendarum, antiquo tamen censu capitali quatuordecim denariorum, qui solebant reddi dictis canonicis pro sepedicta domo, singulis annis, in nullo penitus diminuto, retentis eisdem canonicis theloneo, rotagio et aliis juribus et consuetudinibus que soient provenire ex fundo terre. Et quia domum supradictam aliter tenere non poteramus, huic ordinationi nostrum unanimiter prebuimus assensum. In cujus rei memoriam presentem cartulam sigillo ecclesie nostre fecimus consignari et communiri. Actum .