Notes diverses relatives aux droits de justice du maire de Saint-Merry.
- B Bibliothèque vaticane, Reg. lat. 907, fol. 58v°-59, cartulaire du XIIIe ou XIVe siècle.
- a Cartulaire et censier de Saint-Merry de Paris, éd. Léon Cadier et Camille Couderc, Paris, 1891.
Sciendum est quod
De neg[otiis] Sancti Mederici.
— Sciendum est quod [cum] Robertus Hennapius, dictus
Houlier, maritus Marguarete, commorans in
terra Sancti Mederici, in vico de Falsa
Posterna1, [mortuus fuisset] in terra nostra, sine herede, prepositi
Parisienses, scilicet Odo Popin et
Odo Rufi, miserunt ad domum ipsius defuncti servientes qui
bona ipsius, quem dicebant esse albanum, sub clavibus includerent, quasi devoluta
ad regem.
Moniti fuerunt dicti prepositi quod eos revocarent a terra Sancti
Mederici per officialem Parisiensem, scilicet
magistrum Natalem2.
Revocaverunt iidem servientes, emissa hujusmodi monitione, sed res ipsius
defuncti et dicte Marguarete incluserunt sub clavibus ; quas
claves habuerunt prepositi per aliquot dies.
Postmodum requisite sunt claves ex parte canonicorum Sancti
Mederici, et tandem liberate fuerunt dicte claves et bona ipsius
defuncti a dictis prepositis, absque compulsione judicis, sed mera voluntate
prepositorum.
Has claves ego Garnerius in
Castelletum ivi quesitum et eas mihi tradidit Hugo Theglerarius 2, clericus Castelleti,
presente Herveo, nepote defuncti
Alexandri, ante locum ubi tenentur placita
Castelleti.
Et sic super hoc in quiete remansimus et bona dicti defuncti vendidimus dicte
Margarete, pro duodecim libris, ut credo.
Quod claves sic tradite fuerunt sciunt dictus officialis, cui Hugo
Grimout, qui tenebat tunc [placita]
Castelleti, promisit claves liberare, item
Judocus, serviens curie ; hoc scit et Hugo, clericus predictus, ego et
Herveus predictus, dominus
Petrus de Latigniaco, canonicus Sancti
Mederici, tunc major existens, et Jacobus
Grimoudi, maior noster laicus, item Richardus
de Riveriis, et alii multi.
Hec facta sunt
Anno predicto, Galtero Magistro et Nicholao Barbete existentibus prepositis, quoddam hostium interceptum fuit pro furato in terra nostra. Illud vendicavit, coram maiore nostro, uxor magistri Simonis de Sancto Juliano, et liberatum fuit ei. Ipsi prepositi dicebant quod ad nos non pertinebat cognoscere de re furata ; et tandem ita dimiserunt nos in pace, et ita usi sumus.
Item eodem anno, tempore Odonis Popin et Odonis Ruffi, prepositorum Parisiensium, qui dictis Nicholao et Galtero successerunt, quidam homo decessit in dicta terra Sancti Mederici intestatus, et erat madelinarius, et ipsi tunc prepositi miserunt servientes suos ad domum ipsius, in terra Sancti Mederici, quia dicebant quod ex debebat habere aillant domum, eo quod idem homo defunctus erat albanus et decesserat sine prole. Tandem per1 [auctoritatem ecclesia]sticam, tempore officialis Natalis, recesserunt et ceperunt claves archarum domus, et postmodum eas et res alias ipsius domus reddiderunt ante possidem 3 Castelleti ; et illas claves reddidit Hugo Tegularius, tunc clericus prepositorum, michi Garnerio, canonico Sancti Mederici Parisiensis, et hiis interfuit Hugo predictus, ego Hugo Grimodi, qui audiebam causas Castelleti et Judocus, serviens domini episcopi, et Herveus, diaconus, nepos domini Alexandri beneficiati tunc Sancti Mederici.