Le Culte de Saint Guillaume établi à Pontoise.

Geoffroy d'Eragny fonde une lampe ardente devant son autel.

  • B Bibl. nat. de France, lat. 5657, fol. 47.
  • a Cartulaire de l'Hotel-Dieu de Pontoise, éd. Joseph Depoin, Pontoise, 1886.
D'après a.

Notum sit omnibus ecclesie filiis fidelibus quod Godefridus de Herenni &Mathildis uxor ejus et Droco frater ejus g(ermanus) et Isabel uxor ejus que fuit filia Achonis de Bithinvilerz vendiderunt Domui Dei de Pontisara unum modium bladi in parte sua decime quam habent apud Gerincourt libere et quiete in perpetuum possidendam. Et preterea prenominati milites et uxores eorum pro animabus suis et antecessorum suorum dederunt in eleemosinam perpetuo durandam duos sextarios bladi ad luminare olei ante altare Beati Guillelmi. Et de hac venditione et hac donatione suum domum super altare Beati Nicholai presentaverunt. Et si aliquid impedimentum aliquo modo oreretur, quod predicta Domus Dei plenarie non possideret et haberet singulis annis bladum predictum, predicti milites et uxores eorum dederunt Domui Dei per defectum in contraplegium universas res suas tam in redditibus quam in aliis. Hanc pactionem &donationem predicto modo factam fiduciaverunt tenendam Domui Dei. Sciant presentes et futuri quod ego Gaudefridus sigilli mei auctoritate ut firmiter teneretur hanc rem confirmavi. Istis assistentibus ex parte nostra testibus : Radulpho de Gerincourt. Guiardo fratre ejus. Reinero filio Radulphi. Radulpho de Balincourt. Ex parte Domus Dei Adam de la Rouel tunc temporis maiore communie Pontisare. Richardo Drapario. Odone fratre ejus. Roberto Camerario. Radulpho Doliatore. Alberico de Godengres1. Gerardo de Petralata.

Actum magistris &procuratoribus predicte Domus Thomas Textore &Guillelmo de Muncie. 2