a Cartulaire de l'Hotel-Dieu de Pontoise, éd. Joseph
Depoin, Pontoise, 1886.
D'après a.
Notum sit presentibus et futuris quod domina Aelais de
Sanctolio dedit et concessit pro salute anime sue, in remedio
animarum antecessorum suorum, Deo et SteMarie, et Domui Hospitalis pauperum
Pontisare, novem sextarios bladi in granchia sua apud
Gerincort, reddendos infra mensem Augusti ,
tenendos et possidendos in perpetuam elemosinam, et permanentem
Domui predicte et pauperibus et aliis ibi clericis et
laicis cohabitantibus.
Hoc autem donum concessit Galterus de
Sanctolio filius ejus et Beatrix filia ejus et maritus suus domnus
Ricardus de Bacelmont.
Domnus etiam Hugo de Bouconviller frater et Eremburga soror predicte
Aelays hoc concesserunt, fidejussoribus autem istis
de garantizando : domino Ricardo de
Bacealmont, et Beatrice
filia predicte Aelays, uxore ipsius
Ricardi, et domina
Eremburga sorore domine
Aelays.
Hugone preposito de Gerincourt.
Rics Achards (Richardo)
Cementario.
Drocone de Boissi.
Galterio de Cruce.
Hermano Cresperel.
Petro de Grandino.
Ricardo filio maioris, hospitibus domine
Aelays de Gerincourt, omnibus fidejussoribus, tali
modo quam aliis predictis, quod si controversia vel querela evenerit de elemosina
detinenda vel retrohabenda vel perturbanda quum ad statutum terminum solvatur,
ipsi fidejussores prescripti singulis annis elemosinam prenominatam reddent,
quousque Domui Dei et cohabitantibus lucide deliberetur
propria manu servientium in domo recipienda.
Et ut hoc ratum et irrevocabile permaneat Domui et
confratribus insempiternum, Ego Theobaldus de Maldestour (et)
frater eius nepotes predicte Aelays, domini feodi de quo
elemosina movet, pro veritate doni commemoranda et dono potius conservando,
sigillorum nostrorum appensione presentem paginam confirmamus.
Actum est ab Incarnatione Domini Mº CCº VIIIº mense junii
.