Concession de Raoul de Cernay

  • B Bibl. nat. de France, lat. 5657, fol. 48.
  • a Cartulaire de l'Hotel-Dieu de Pontoise, éd. Joseph Depoin, Pontoise, 1886.
D'après a.

Ego Radulphus de Sarneio miles Notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod ego concessi fratribus Domus Dei de Pontisara quamdam terram sitam apud Valles juxta Ruppam, juxta pratum quod ipsi tenent de me, quiete et pacifice imperpetuum possidendam per duobus miniis censualibus monete currentis mihi et heredibus meis annuatim , et de prato prenominato tenentur mihi et heredibus meis decem et octo denarios censuales ad easdem octabas. Predicti vero fratres quitaverunt terram de Ruppe quam de me tenuerunt per longum tempus, ad usus meos et heredum meorum perpetue possidendam. Quod ut ratum et firmum permaneat, presentes litteras sigilli mei munimine roboravi. Actum .