Confirmation par les Chevaliers de Champagne du don fait par leur père Ansoud, de la maison d'Eudes le Médecin

  • B Bibl. nat. de France, lat. 5657, fol. 38.
  • a Cartulaire de l'Hotel-Dieu de Pontoise, éd. Joseph Depoin, Pontoise, 1886.
D'après a.

Noverint universi presentes et futuri quod nos Johannes et Theobaudus de Campaniis fratres milites, laudamus, volumus et concedimus donationem et quitationem quam dominus Ansoudus pater noster defunctus fecit ecclesie Vallis Beate Marie imperpetuum super Odone Medico hospite suo de Campaniis et successoribus et heredibus ejus, cum tota hostisia et pourprisio, et super omni justicia, dominio, consuetudine quam in ipso habebat hostisia ejus, ita nichil juris seu justicie vel distractionis in ipso (medico) vel heredibus suis seu successoribus aut in ipsa hostisia nobis vel heredibus nostris retinuimus infuturum. Volentes et concedentes ut dictus Odo et successores ipsius omnia aesiamenta terre nostre libere et pacifice percipiant et habeant sicut hactenus habuerunt. Preterea volumus et concedimus ut prefata ecclesia Vallis Beate Marie teneat imperpetuum pacifice et quiete in manu mortua sine coactione vendendi vel extra manum suam ponendi, quidquid usque in presens in feodo nostro sui dominio emptione seu elemosina, seu alio quocumque modo acquisivit, Promisimus etiam fide data corporali quod contra concessiones nostras per nos vel per alium non veniemus inposterum sed easdem dicte ecclesie garantizavimus imperpetuum contra omnes. Quod ut firmum sit imperpetuum, presentem cartam sigillis nostris fecimus roborari. Actum .