L'archevêque de Rouen confirme un accommodement entre l'Hôtel-Dieu de Pontoise et Renaud, curé de Saint-André.
- A Arch. hosp. Pontoise, A i. Détruit en 1944.
- B Bibl. nat. de France, lat. 5657, fol. 99.
- a Cartulaire de l'Hotel-Dieu de Pontoise, éd. Joseph Depoin, Pontoise, 1886.
Omnibus hec visuris frater Odo permissione divina
Rothomagensis ecclesie minister indignus, salutem eternam in Domino.
Noveritis quod Reginaldus presbiter, rector ecclesie
Beati Andree de Pontisara, dicebat obventiones
hospitalis Beati Nicholai juxta pontem
Pontisare, jure parochiali debitas, ad se ratione
sue predicte ecclesie pertinere, eo quod infra metas ejusdem parochie predictum
hospitale dicitur situm esse, et dicebat predictum hospitale sibi
teneri in viginti et septem solidis parisiensibus annui redditus.
Tandem dictus rector in nostra presencia constitutus, occasionem discordie
cupiens evitare, redditus et obventiones prefatas hospitali predicto quitavit in
perpetuum et remisit pro sexaginta et decem solidis parisiensibus percipiendis
annuatim a predicto rectore et successoribus ejus, a prepositura Excellentissimi viri Ludovici
Dei gratia Regis Francorum apud
Pontisaram, prout in litteris ejusdem Domini Regis super
hoc confectis dicitur plenius contineri.
Preterea ne occasione subjectionis vel juris parochialis alicujus, in predicto
hospitali commemorantes ab infirmorum obsequiis abstrahi contingat, aut etiam
molestari, dictus rector suo et ecclesie sue nomine, hospitali memorato omne jus
parochiale, pietatis intuitu, quitavit in perpetuum et remisit.
Nos autem quitationem et remissionem supradictas, prout rite et provide facte
sunt, pontificali auctoritate duximus confirmandas.