Amortissement par le chevalier Jehan de Champagne.
- B Bibl. nat. de France, lat. 5657, fol. 80.
- a Cartulaire de l'Hotel-Dieu de Pontoise, éd. Joseph Depoin, Pontoise, 1886.
Universis presentes litteras inspecturis Johannes de
Campaniis miles, salutem in Domino.
Notum facimus quod cum Petrus de Croiaco armiger vendidit...
conventui Sti Antonii juxta Parisius vineam de
Clauso continentem circiter unum arpentum.
Item dimidium arpentum prati subtus ipsam vineam.
Item campipartem trium jornalium &dimidium terre et feodum de
Wagnero quod Robertus de Montigniaco
tenet ab ipsis religiosis, que omnia dictus Petrus a nobis in
feodum tenebat, nos venditionem... concedimus in manu mortua... sine aliqua
redevencia et alio onere quocumque, salvis tunc tredecim den. annui
redditus ecclesie de Campaniis debitis, in quibus nullum
jus habemus... et garantizabimus contra fratres &sorores nostros.
In cujus rei testimonium sigillum nostrum presentibus apposuimus.