Charte de Landry, doyen de Beaumont
- B Bibl. nat. de France, lat. 5657, fol. 101.
- a Cartulaire de l'Hotel-Dieu de Pontoise, éd. Joseph Depoin, Pontoise, 1886.
Omnibus presentes litteras inspecturis Landericus decanus de
Bello monte super Isaram et presbiter S.
Martini de Chambliaco Belvacensis dyocesis salutem
in Domino.
Notum facimus quod in nostra constituti presentia Petrus de la Boue
1 et
Maria ejus uxor recognoverunt se vendidisse concessisse
&quitasse imperpetuum, pari assensu et voluntate pro communi utilitate sua,
magistro &fratribus Domus Dei de Pontisara pro
quadraginta solidis parisiensibus de quibus eisdem satisfactio fuit plenarie in
pecunia numerata, prout dicti P. et M. ejus uxor coram
nobis confessi sunt, campipartem trium jugerum terre arabilis que terra sita est
juxta Noam Sti Germani es Aious, de quibus jugeribus
Johannes de Mellento tenet unum, Herbertus
Bouche alterum, liberi Galteri de Buteri
reliquum, tenendam &possidendam dictam campipartem in perpetuum libere quiete
et pacifice sine retributione aliqua, servitio aliquo, seu dangerio alicujus,
dicto magistro et fratribus Domus Dei absque ulla
reclamatione dicti Petri de la Boue (ou de la Bove) et dicte
Marie ejus uxoris, ac etiam heredum eorumdem.
Dicta vero Maria de cujus hereditate dicta campipars trium
jugerum erat, coram nobis personaliter constituta, dictam venditionem voluit,
laudavit et concessit.
Promiserunt autem, fide media in manu nostra prestita, dictus
Petrus et Maria ejus uxor quod contra
hujusmodi venditionem, concessionem et quitationem ratione hereditatis, ratione
dotis seu dotalitii, seu aliqua ratione alia que sibi vel heredibus suis posset
prodesse, et magistro et fratribus Domus Dei de Pontisara
obesse, per se vel per alios non venient in futurum.
Et quod nichil in dicta campiparte trium supradictorum jugerum terre de cetero
reclamabunt, nec facient reclamari.
Et ut hec venditio firma et stabilis permaneret in posterum, presentes litteras
ad petitionem partium sigilli nostri munimine reddidimus roboratas.
Actum