Accord entre Eudes, abbé du Val, et l'Hôtel-Dieu, au sujet du havage.
- B Bibl. nat. de France, lat. 5657, fol. 34.
- a Cartulaire de l'Hotel-Dieu de Pontoise, éd. Joseph Depoin, Pontoise, 1886.
Universis p. l. i. Vicarius...
Frater Odo dictus abbas Vallis Beate
Marie...
Universitati vestre notum duximus faciendum quod inter nos ex una parte, et
rectorem... et sorores Domus Dei de Pontisara ex altera,
verteretur contentio super eo quod ipsi dicebant nos debere sibi quasdam
consuetudines vulgariter nuncupatas havagium et criagium apud
Pontisaram, ipsosque ac eorum predecessores esse et
fuisse in possessione vel quasi, percipiendi predictum havagium et criagium nomine
annui redditus sibi a nobis debiti ; nos que dicebamus contrarium...
Tandem interveniente super hoc bonorum consilio sopita fuit hujus modi contentio
per arbitrium in hunc modum.
Videlicet quod nos sumus à prestatione havagii et criagii immunes in futurum sed
nos duas masuras videlicet masuram Colardi
filii quondam Petri prepositi de
Campaniis sitam ante ulmos in media Villa
de Campaniis et aliam masuram quondam Guiardi
dicti Medici de super monasterium de Campaniis
sitam, quas habebamus, eisdem rectori... et sororibus Domus
Dei mutuo donavimus...
Porro predicti rector... et sorores concesserunt nobis seu monasterio nostro
decem solidos parisienses annui redditus solvendos nobis vel mandato nostro in
domo nostra apud Pontisaram singulis annis