Le Roi approuve l'acquisition par l'Hôtel-Dieu de deux petites maisons à Paris
- A Original avec sceau royal sur lacs de soie rouge et verte. Arch. hosp. Pontoise, B 72. Détruit en 1944.
- a Cartulaire de l'Hotel-Dieu de Pontoise, éd. Joseph Depoin, Pontoise, 1886.
Ph.
Dei gracia
Francorum Rex.
Notum facimus universis tam presentibus quam futuris quod cum fratres et sorores
Domus Dei de Pontisara justo titulo emptionis
acquisiverunt Parisius in censiva nostra duas domunculas
tenentes unam ad aliam, quarum una fuit Haquini Judei de
Montemorenciaco et altera dicte Cheron Judee,
existentes in vico Judeorum, qui dicitur vicus
inter Duas portas , retro domum dicti Domus
Dei Parisius situatam.
Nos divini amoris intuitu et pro remedio anime nostre et animarum felicis
recordagenis Regis Phi. geniteris nostri et Regine
Ysabellis gentricis nostre et aliorum predecessorum
nostrorum, volumus et concedimus utiidem fratres ac sorores in ampliationem et
augmentationem dicte Domus sue, dictas duas domumculas cum
suis appendiciis pro se et mansione sua predicta tenere possint et perpetuo
possidere pacifice et quiete sine coactione aliqua vendendi vel extra manum suam
ponendi.
Salvo tamen in aliis jure nostro et jure quolibet alieno.
Quod ut firmum et stabile permaneat in futurum presentibus litteris nostrum
fecimus apponi sigillum.
Actum apud Coronam magnam prope
Rothomagum