Vente d'une maison à Mathieu de la Mare, avocat.
- A Original sans sceau. Arch. hosp. Pontoise, B 86. Détruit en 1944.
- a Cartulaire de l'Hotel-Dieu de Pontoise, éd. Joseph Depoin, Pontoise, 1886.
Omnibus hec visuris.
Vicarius... Matheus de Mara clericus
et Gaufridus dictus de Vico, executores testamenti defuncti
Radulphi de Vico, quondam clerici... habentes speciale
mandatum vendendi quandam domum quam habebat idem Radulphus
ex conquestu suo... apud Pontisaram, in vico
sancte Honorine, juxta domum que fuit Matildis
de Conflencio ex una parte et domum que fuit Juliane dicte
Lagluie 1 ex altera,
moventem de dominio seu censiva prioris et conventus de
Conflencio in duodecim denarios censuales... vendiderunt
dictam domum Matheo dicto de Mara clerico, advocato tunc
temporis curie Pontisare, pro quadraginta libris
parisiensibus...
Preterea dictus Gaufredus frater et heres defuncti,
Bartholomeus dictus Lambert maritus
Johanne sororis dicti defuncti, et Rogerus de
Vico frater et heres dicti defuncti, ac procurator alium coheredum
fratrum et sororum... hanc vendicionem laudaverunt et approbaverunt... et
obligaverunt omnia sua bona mobilia et immobilia tam ad villam quam ad
campus..