Echange entre l'Hôtel-Dieu et Jehan de Vallangoujart, écuyer

  • B Copie non certifiée du XVe siècle. Arch. hosp., B 63.
  • a Cartulaire de l'Hotel-Dieu de Pontoise, éd. Joseph Depoin, Pontoise, 1886.
D'après a.

Universis p. l. i. Johannes de Valle Enguerardi armiger salutem in Domino. Notum facio quod quadam pars cujusdam curtilli sive orti sita apud Macerias inter domum Domus Dei Pontisare ex una parte et terra Joceti filii Rocie de Maceriis ex altera, que pars dicitur esse Ysabellis filie Galteri filii defuncti Gile d'Andeleincourt est in censiva mea capitali ad xii denarios capitalis census annui, persolvendos . Item et quod dicta terra dicti Joceti sita inter ortum dicte Ysabellis ex una parte et ortum dicte Domus Dei apud Macerias ex altera, est in censiva mea capitali ad unum obolum capitalis census annui persolvendum . Item notum facio universis quod prefatos xii den. et obolum in censiva mea ac etiam propriam censivam et quiquid in his habebam... dedi... priorisse et sororibus Domus Dei Pontisare et eidem Domui... tali tamen conventione quod pro his censu et censiva dederunt et tradiderunt mihi in permutatione et scambium, medietatem campipartis unius arpenti et dimidii terre mee siti apud Macerias inter terram Johannis de Montagni ex una parte et viam per quam itur ad Vallem Enguerardi ex altera, in loco vulgariter nuncupato la Pointe...

Et ego Petrus de Haravillari miles, dominus feodalis dicti Johannis de Valle Enguerardi armigeri, omnia et singula premissa rata habeo... .