Geoffroi, évêque de Paris, confirme la fondation précédente
- B Bibl. mun. de Pontoise, ms. 16-18, 20 et 22: D. Estiennot, Historia monaterii Sancti Martini super Viosnam, l. III, i, 4 (ex Cartulario, cap. 5).
- a Cartulaire de l'abbaye de Saint-Martin de Pontoise, J. Depoin (éd.). Pontoise: 1895.
Privilegium Goiffridi Parisiorum episcopi. — In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis. Cum in cupiditatis tyrannide evertendâ regnoque karitatis augendo laborandum sit omnibus qui veri corporis Christi membra se esse appetunt, consilium est providere utilitati suæ parvitatem nostram quæ in via quidem justitiæ nondum ambulat, sed ut ad eam perveniat indefessè desiderat. Quia vero karitati, quæ Deus est, humilitatem nostram placere speramus, si karitatis opera faciamus, indignum est necessaria petentibus, abundantes petita negare, auremque misericordiæ precibus illorum obturare, manumque benedictionis retrahere. Ego igitur Godfridus97 Dei gratia Parisiorum episcopus, pietatis operibus inhærere utile esse considerans et honestum, monachis in ecclesia Sancti Germani prope Castrum Pontisaram Domino servientibus ecclesiam in honore B. Projecti Arvernensis episcopi98 consecratam, cum duabus partibus altaris ejusdem ecclesiæ in villâ videlicet quæ appellatur Turnum perpetuo jure habendam concedo.
Drogo quoque archidiaconus99 cui tertia pars altaris ex officii sui jure competit, ut ego duas, sic ille tertiam eis donat et annuit. Hoc quidem altare a laicis antecessorum nostrorum dono diù injuste possessum et ab eis ut decebat ecclesiæ nostræ redditum, præfatis monachis à nobis donatum est. Synodum vero et circadam nobis retinemus, debitam quoque ecclesiæ nostræ subjectionem minime relaxamus. Ut autem hoc firmum permaneat, carthulam istam manibus propriis firmavimus nostrique archidiaconibus et canonicis firmandam tradidimus. S. Goiffridi Parisiorum Episcopi. S. Droconis archidiaconi. S. Joscelini archidiaconi. S. Raynaldi archidiaconi. S. Johannis decani100. S. Galeranni cantoris. S. Gauterii sacerdotis et Meldensium episcopi101. S. Fulconis sacerdotis. S. Henrici levitæ. S. Alberici levitæ. S. Hisembardi subdiaconi. S. Hugonis subdiaconi. S. Guidonis pueri. S. Alberti pueri. Wlgrinus cancellarius scripsit.