De ecclesia S. Martini, quomodo et a quibus data est monachis S. Germani.

  • B Bibl. mun. de Pontoise, ms. 16-18, 20 et 22: D. Estiennot, Historia monaterii Sancti Martini super Viosnam, l. III, i, 3 (ex cartulario).
  • C Arch. dep. de la Seine-Maritime, G 1847 (copie collationnée d'après le Cartulaire).
  • a Cartulaire de l'abbaye de Saint-Martin de Pontoise, J. Depoin (éd.). Pontoise: 1895.
D'après a.

Guiscardus103 dedit monachis S. Germani ecclesiam S. Martini et quidquid illic ad eum pertinebat et quidquid Villeheldis illic habebat. Post ejus obitum hoc donum concessit ejusdem Guicardi uxor. Concessit etiam hoc Robertus filius Arnulphi92, qui erat eorum propinquus et pepigit quod hoc idem fratrem suum et sororem concedere faceret. Quod et fecit. Pepigit etiam quod cum monachis ad archiepiscopum in Normannia pergeret et hoc ejus concessione firmaret et inde Amalricum monachis fidejussorem tribuit, et Galterio abbati osc(u)lando fidem suam promisit quod hæc omnia fideliter faceret et nunquam amplius inde per se vel per alium, in quantum ipse posset, monachi impedimentum haberunt. Quæ omnia bene perfecit. Inde testes Varnerius, Amalricus et Radulphus filius ejus54, Eustachius de Marinis, Hermerius, Radulphus De Ronello37, Paganus, Willelmus Migol, Erchenfredus filius Odonis Nigri38, Engerrannus de Clariaco51, Roscelinus Bloet4, Hugo filius Roberti, Huboudus, Haymericus de Blerisiaco104, Varnerius de Gos, Radulphus de Cergiaco26, Albericus nepos Huberti monachi ; Odo Vaslæ105, Hubertus de Lest46, Girardus filius Haymerici.