Lécelin de Belle-Église donne à St Martin l'église de St Jacques et fonde un prieuré.

  • B Bibl. mun. de Pontoise, ms. 16-18, 20 et 22: D. Estiennot, Historia monaterii Sancti Martini super Viosnam, l. III, ii, 29 (ex Cart., cap. 123).
  • a Cartulaire de l'abbaye de Saint-Martin de Pontoise, J. Depoin (éd.). Pontoise: 1895.
D'après a.

Notum sit omnibus t. p. q. f. quoniam Lecelinus de villâ que dicitur Beriecclesia94 dedit Deo et SS. confessoribus Martino atque Germano Pontesiensis Cœnobii et abbati et monachis, ecclesiam B. Jacobi apostoli quam ædificaverat in confinio Beriecclesiæ. Prius quidem donum per quendam monachum ecclesiæ nostræ, Amalricus nomine160, transmisit. Postea autem abbas monasterii nostri tunc temporis Theobaldus ivit ad supradictam villam concessitque eadem Lecelinus cum uxore sua et filiis suis coram parochianis, ecclesiam B. Jacobi et duas partes offerendæ in ecclesiâ B. Martini , id est denariorum et panum et candelarum, et similiter in Theophania. Turtellorum vero omnium duos partes habent monachi. In festivitate S. Mariæ Candelorum, duas partes candelarum et denariorum. eodem modo ut , et duas partes candelarum. Dedit etiam Lecelinus et Alda uxor ejus et Albericus filius eorum, duas partes decimæ terrarum Beriecclesiœ.

. ... Quando autem ecclesia ab ipso Anselmo Belvacensi dedicata fuit168, voluit isdem episcopus ut ea quæ dederat et quomodo ecclesiam B. Jacobi concesserat coram ipso recitarentur...... Monasterio factam donationem confirmat coram testibus his : Adam de Praeriis169, Lisiardus archiadiaconus, Raynerius capellanus, Henricus decanus170, Hilduinus de Campaniis171, Petrus de Vallibus172, Ansculfus de Larderiis173, Wiboudus de Croy162, Geroldus Ambianensis, Albericus Beliolus174, Philippus de Gundelcuria175, Haymo de Ronkerolis176, Haymardus de Vindezolio177, Bernardus de Boornel39, Willelmus de Ballolio174.