Geoffroi des Alluets donne à St Martin la dîme d'Avernes.

  • B Bibl. mun. de Pontoise, ms. 16-18, 20 et 22: D. Estiennot, Historia monaterii Sancti Martini super Viosnam, l. III, ii, 4 (ex cart., cap. 19).Ex Cart. cap. 19. D. Estiennot, l. III, ii, 4.
  • a Cartulaire de l'abbaye de Saint-Martin de Pontoise, J. Depoin (éd.). Pontoise: 1895.
D'après a.

Memoriæ tradere nobis utile videtur esse quod Godefridus de Allodio312, concedente matre sua Erenburge, et uxore ejusd. Godefridi et fratribus ejus Hugone, Roberto et Johanne (qui postea monachus effectus est) dedit ecclesiæ S. M. P. et abbati Theobaldo, monachisque ibidem Deo servientibus quidquid habebat in decimâ villæ quæ dicitur Avesnes313, id est tertiam partem etc...

Porrho Domnus abbas Theobaldus venit ad archiepiscopum Hugonem324 qui tunc erat apud Andeleium et duxit secum memoratum Godefridum qui reddidit predictam decimam Archiepiscopo coram Dno abbati Theobaldo et duobus archidiaconis Fulberto atque Waleranno, et Haymardo tunc decano et Adam de Valmundensi330 et multis aliis... Archiepiscopus autem absolvit eundem Godefridum de hoc quod injustè, ut pote laïcus, eandem decimam tenuerat. His hoc modo gestis, revestivit archiepiscopus D. abb. Theobaldum de eadem decimâ perpetuo jure ab ecclesiâ S. M. P. possedendâ.

Revertente vero D. Theobaldo abbate et Godefrido de Andeleio331 ad Banterlu, affuit ibi mater Godefridi et duo fratres ejus Hugo et Johannes qui omnes cum eodem Godefrido per fidem suam pepigerunt nunquam ecclesiæ se nocituros, uno omnibus modis quibus possent adjuturos, ne deinceps ecclesia prædictam decimam perderet. Deinde perrexit ad ecclesiam Sti Gereonis de Banterlu52 et posuerunt donum super altare ejusd. ecclesiæ, coram his testibus : Richardo de Banterlu209, Theoderico, Richardo, Hugone filiis Richardi, Hugone nepote ejusdem, Gauterio de Banterlu, Stephano de Banterlu, Willelmo filio ejus, Radulpho de Clery51, Adam de Argentolis283, Pagano de Argentolis, Willelmo de Leenscurte136, Radulpho Normantio, Bartholomœo de Montmorentiaco205, Girardo de Hulseto147,Hugone filio Bencelini, Raynerio Bucello, Crispino de Ruello332, Hugone de Bruolio333 Fulcone preposito, Hugone filio Bertramni. His ita gestis rogavit D. Abbas Theobaldus dominum Drogonem de Rotnello37 patrem Drogonis juvenis, quatenùs pro animâ suâ et pro omnium antecessorum suorum animabus concederet prædictam decimam ; ex ejus enim fefo erat. Qui libenter concessit... Factum est autem cum idem Drogo pater Drogonis infirmaretur et faceret se afferre ad monasterium S. M. P. ut ibi fieret monachus. Venit cum eo filius ejus Drogo, et duæ sorores ejus Eremburgis et Adda ; deprecatusque est Domnus abbas Theobaldus Drogonem filium Drogonis ut suprascriptam decimam quam Godefridus de Alodio dederat et pater suus Drogo concesserat, ipse quoque concederet... Quod et fecit... Inde testes... Odo de Populacio44, Radulfus Corsanctus334, Bonefacius, Herbertus de Ruello329, Radulfus Saracenus, Hubertus de Ronello37, Robertus filius Enguelerii, Henricus filius Harduini, Ulbertus retro monasterium335 ; Eremburgis336 uxor Willelmi de Basincurte115 ; Adda336, uxor Odonis de Populiaco44 ; Vilana uxor Clarembaudi.