Hugues d'Amiens, archevêque de Rouen, concède à St Martin l'église collégiale de Notre-Dame de Maudétour.
- B Bibl. mun. de Pontoise, ms. 16-18, 20 et 22: D. Estiennot, Historia monaterii Sancti Martini super Viosnam, l. III, iv, 4 (ex cart., cap. 135).
- a Cartulaire de l'abbaye de Saint-Martin de Pontoise, J. Depoin (éd.). Pontoise: 1895.
Ego Hugo Dei gr. Rothomagensis archiepiscopus324, monasterium Bti a Martini quod est constructum juxta Pontisaram amplificare et honorare pro posse meo cupiens, trado eidem monasterio ecclesiam Beate Dei genitricis Virginis Mariæ quæ sita est in confinio municipii quod vocatur Maldestor, ita videlicet ut si divina gratia eis imperaverit qui memoratam ecclesiam vel res eid. ecclesiæ pertinentes injuste ut pote temporaliter laici possident, Deo pro animarum suum salute dare, monasterio B. Martini Pontisariensis sollempniter tribuant. Nostra itaque pontificali authoritate definitum et prohibitum est, ut nulli monastico vel clericali seu sanctimoniali ordini eam habere liceat, nisi monachis S. M. P. quibus ipsam jure hereditario concedo possidendam. Quicumque autem huic concessioni meæ refragarerint, et quæ a me definita sunt violare presumpserint, judicium Dei nostramque judicalem sententiam sustinebunt. Hæc publice acta sunt et dicta in auribus clericorum, monachorum atque laicorum qui ad dedicationem ecclesiæ memoratæ convenerant. Ex quibus testes sunt : Rotroldus et Laurentius canonici B. Mariœ, Raynoldus decanus, Aszo presbyter ipsius ecclesiæ, Odo presbyter de Arteja363, Robertus prior de Verliaco364, Willelmus filius Osmundi, Theobaldus de Maldestor325, Drogo de Mellento, Hugo de Rupe365, Ingelramnus de Charz49, Richardus de Perticato291, Daelenus miles Theobaldi, Fulcoidus de Genefvilla366, Adelaïdis de Maldestor, Lucia uxor Theobaldi.