Legs d'un clos de vignes à Argenteuil par Reine de Banthelu, dame de Jagny.
- B Bibl. mun. de Pontoise, ms. 16-18, 20 et 22: D. Estiennot, Historia monaterii Sancti Martini super Viosnam, l. III, v, 12 (source non indiquée).
- a Cartulaire de l'abbaye de Saint-Martin de Pontoise, J. Depoin (éd.). Pontoise: 1895.
Sciendum est quod Regina uxor Radulphi militis de Jehannello386 vivens et sana concessit eleemosinam illam de feodo de Jehannello quem Radulphus maritus suus dedit Deo, Sto Martino et ecclesiæ Pontisiensi. Ipsius etenim feodi medietas pertinebat ad eam, pro eo quod Radulphus et ipsa simul adquisierant illum. Cum autem infirmaretur illa Regina et morti proxima esset, dedit et concessit Deo et Sto Martino et ecclesiæ præfatæ pro suâ et o. a. s. animabus in augmentum eleemosinæ suæ, queudam clausum vineæ quem habebat de matrimonio suo apud Argentogilum ; aut totam tertiam partem totius hæreditatis suæ quam pater suus sibi dederat in matrimonium, ubicumque esset. Cum vero mortua esset et apud ecclesiam S. Martini sepulta Pontesiæ, noluit hoc ejus donum concedere Fulcardus frater ipsius ; immo cœpit contradicere et calumpniari ipsum clausum Dno Guillelmo abbati et monachis S. M. dicens se numquam hanc suæ sororis eleemosinam concessurum ; et propterea convenerunt ad placitum ipse abbas et ille Fulcardus apud Montmorency in curia Dni Mathæi, ubi judicio ipsius Mathæi et curiæ ejus terminata est inter eos hoc modo ista querela : Dnus Mathæus et curia ejus judicio decreverunt justum esse quod abbas et ecclesia aut totum clausum haberent sicut eis fuerat datus, aut totam tertiam partem totius matrimonii præfatæ Reginæ prout ipsa adhuc vivens disposuerat. Ipse vero Fulcardus consilio a suis accepto maluit abbatem et ecclesiam habere tertiam partem matrimonii sororis suæ Reginæ quam totum clausum. Concessit itaque idem Fulcardus Deo et Sto Martino et ecclesiæ Pontesiensi pro animâ sororis suæ in eleemosinâ, coram Domino Mathæo de Montmorency et multis aliis nobilibus viris, tertiam partem ipsius clausi et tertiam partem decem hospitum. Pepigit etiam ibidem idem Fulcardus per manum Domini Mathæi de Montmorency quod partiretur et clausum et hospites quandocumque abbas vel monachi submonerent eum de partitioni, et quod hanc eleemosinam semper ecclesiæ tueretur et deserviret. Testes : Dnus Mathæus de Montmorency, Paganus Bouvellus, Hugo de Orgesvals387, Radulphus de Jehannello, Bernardus vierius de Taverny184. Ex parte abbatis : Lecelinus monachus sacristâ, Guido frater Radulphi de Jehannello, etc...