Yves de Mello, ayant donné une fête à Paris à l'occasion du jour de l'an, se voit obligé d'engager son patrimoine.

De terra quam habemus apud S. Lupum de Serranto.

  • B Bibl. nat. de France, Baluze 55, fol. 529-530 (ex cartulario).
  • a Cartulaire de l'abbaye de Saint-Martin de Pontoise, J. Depoin (éd.). Pontoise: 1895.
D'après a.

Dominus Gillebertus de Melloto habebat de patrimonio suo unam villam in territorio Parisiensi qui dicitur Beuranc395 quam etiam ipse et sui antecessores tenuerant in alodium semper. Harc villam et quicquid in ea habebat, dedit idem Gillebertus in eleemosina Yvoni filio suo, quum fecit eum clericum, et ipse Yvo tenuit eam in manu sua et in suo dominio quamdiu voluit. Contigit vero eumdem Yvonem quoddam festum facere Parisius , et propter ejus expensas invadiavit præfatam villam Stephano dapifero. Post aliquantum vero temporis quidam ipsius Yvonis frater, Guillelmus nomine, voluntate et imperio ejusdem Yvonis, redemit eam et tenuit de fratre suo in vademonio, et insuper prestavit ei, de suo, super eandem villam, tanquam fratri suo per multas vices. Cum autem idem Guillelmus voluisset ire Hierosolymam, ea ipsa die quam movit iter, congregatis supra Mellotum396 multis amicis suis, facta est ibi coram omnibus mentio inter ipsum Yvonem et Guillelmum fratrem ejus de vademonio villæ de Beuranc, et cum commemorasset Guillelmus ea quæ fratri suo Yvoni per multas vices prestaverat super eamdem villam, recognoscente eodem Yvone, pervenit debitum usque ad c. marcas argenti. Quo facto, locuti sunt duo fratres simul, et disposuerunt inter se quid facerent de villa. Aderat itaque ibi inter alios eorum amicos, Dnus Guillelmus tunc temporis cœnobii Pontesiensis abbas, nepos Yvonis et Guillelmi, visumque est eis quod in manu ejus dimitterent villam, quoniam idem Yvo jam disposuerat deserere seculum, et in manu sua non volebat eam tenere. Dimiserunt itaque villam de Beurenc in manu nepotis sui Guillelmi abbatis, eadem conditione quod ipse abbas prestaret prefato Yvoni xl lib. ad solvenda debita sua, et haberet in vadimonio pro xl lib., et donec ei reddentur, haberet redditus villæ in eleemosina. Et abbas hæc fecit. Disposuerunt etiam hoc ibidem de eadem villa duo fratres et abbas nepos eorum, cum aliis amicis suis qui erant ibi, quod cum abbas vellet dimittere villam, Rainaudus nepos abbatis, et frater Dni Guillelmi de Melloto haberet eam in hæreditatem. Yvo siquidem patruus abbatis dedit ei totam hæreditatem suam quam de patre suo habebat in villa, et Guillelmus frater Yvonis concessit et vadimonium suum. Habuit tamen xl lib. abbatis. His ita dispositis de villa de Beuranc, cum Guillelmus orationibus abbatis nepotis sui et conventus cui preerat ipse abbas diligentius sese commendavisset, ibidem dedit in eleemosina eisd. abbati et ecclesiæ Pontesiensi quæ sibi servierat multociens, quandam terram quam habebat apud S. Lupum de Serrento397 et hospites et redditus quos habebat in eadem terrâ, dedit etiam quosdam servos cum ancillis quas habebat in eadem villa, cujuscumque homines essent, et apud Pontesium unum servum fabrum, nomine Hecelinum. Testes Yvo decanus Belvacensis356, Guillelmus de Anogilo398 nepos ejus ; Theobaldus archidiaconus Belva censis, Guillelmus junior dominus de Merlo, Radulfus de Folengiis399, Gauterius de Deverio de Belvaco et Gauterius Rufus sororius ejus, Godefredus de Buri235.