Gireaume, curé d'Amblainville, lègue à St Martin une part de la dîme de Genicourt.
- B Bibl. mun. de Pontoise, ms. 16-18, 20 et 22: D. Estiennot, Historia monaterii Sancti Martini super Viosnam, l. III, v, 16 (ex cart., cap. 200).
- a Cartulaire de l'abbaye de Saint-Martin de Pontoise, J. Depoin (éd.). Pontoise: 1895.
Sciant omnes quod Gerelmus presbyter de Umblevilla192, cum morti proximus esset, dedit in eleemosina monachis Sti Martini cœnobii Pontesiensis qui eum fecerunt monachum, pro suâ et antec. suorum animabus, unam domum quam habebat in decimâ de Gaineircort367, videlicet quartam partem quam tenebat de patrimonio suo. Hanc decimam debebant ei guarantire et deservire Abbertus(sic) filius Haymonis Fageth, qui habebat Agnetem(sic) præfati Girelmi in uxorem. Contigit vero quod, die quâdam denominatâ, convenerunt apud Gainericorth Dnus Willelmus abbas cœnobii Pontesiensis et multi alii viri nobiles quos secum duxit idem abbas, ut requireret decimam prædictam à præfato Abberto qui saisierat eram. Idem vero Abbertus auditâ requisitione Abbatis, consilio et laude amicorum suorum et eorum qui ibi aderant recognovit coram omnibus jus Abbatis et monachorum, et eleemosinam suam de decimâ supradictâ, et reddidit eam ibidem abbati et ecclesiæ Pontesiensi ipse et uxor sua Agnes et filius eorum Petrus, adhuc parvulus. Et pepigerunt per fidem suam quod garantirent eam et deservirent ecclesiæ semper. Hujus etiam rei dederunt Abbati fidejussores Petrum Salnerium qui tunc temporis custodiebat et manu tenebat terram Alberti, et Johannem de Ernencuria404 et Petrum fratrem ejus qui omnes pepigerunt per fidem suam quod si Albertus de supradicta pactione deficeret, ipsi suam ecclesiæ facerent eleemosinam in pace habere. Hoc ipsum pepigit Dnus Galo de Calvomonte pro voluntate abbatis et dedit hujus rei seipsum fidejussorem abbati et ecclesiæ. Horum omnium testes sunt præfati jussores et Guiardus presbyter de Gaynericort, Raynardus presbyter de Umblevillâ, qui tunc erat diaconus* de Camblico256, Ansculfus pelliparius, Garinus de Fossa, Fulco filius Herberti, Ado li Gris.
Posteâ die nominatâ venerunt ad Pontesiam præfatus Albertus et Agnes uxor ejus ad ecclesiam Sti Martini et recognoverunt ibi coram multis testibus hæc omnia, sicut superius descripta sunt ; concesserunt que abbati et monachis et ecclesiæ eleemosinam suam de decimâ supradictâ et posuerunt.... concessionis hujus super altare Sti Martini audientibus et videntibus istis quorum nomina sunt hæc : Guiardus presbyter, Guillelmus nepos ejus, Herbertus diaconus, Raynoldus de Petralata405, etc...
Sciendum vero quod idem Albertus habuit pro concessione decimæ de Gainericurth, de karitate ecclesiæ Sti Martini decem libras parisiensium de quibus abbas Guillelmus unam sibi partem persolvit. Contigit [1161] autem eo tempore quod idem Guillelmus factus est abbas Vizeliacensis406 et Dnus Lecelinus successit ei in abbatiam Sti Martini, interea. Albertus iterum saisivit decimam pro remanenti denariorum qui sibi promissi fuerant. Dnus vero Lecelinus abbas et idem Albertus quâdam die convenerunt apud Calvummontem, et ibi ipse abbas persolvit Alberto, iv libras denariorum qui sibi adhuc debebantur. Et pro confirmatione pacis, dimisit ei in pace octo minas bladi quas ipse Albertus de decimâ acceperat. Albertus vero dimisit ibidem et reliquit Abbati decimam liberam et quietam, et promissit se semper esse in adjutorium ecclesiæ Pontesiensi quo decimam in pace habeat. Horum omnium testes sunt : Hugo de Galardon268, prior Sti Petri, etc...