Le Pape Alexandre III approuve l'élection de l'abbé Lécelin, contestée par les moines de Cluny.

  • B Chronicon Vizeliacense (1161) (ap. D. Luc d'Achery, Spicileg., tome III, p. 591.
  • a Cartulaire de l'abbaye de Saint-Martin de Pontoise, J. Depoin (éd.). Pontoise: 1895.
D'après a.

Eo tempore Fratres Pontisaræ adstabant apostolicæ curiæ*, interpellati a Cluniacensibus, eo quod vel Guillelmum quondam abbatem suum Vizeliacensibus illis inconsultis dimiserint, vel alium ei substituerint ; sed defecerunt Cluniacenses a causâ suâ, nec etiam præsentare se ad diem præsumserunt. Unde Fratres monasterii Pontisarensis absoluti a Romano Pontifice cum libertate suâ remearunt ad propria. Quorum abbas Lecelinus Vizeliacum interim degebat, et rei exitum ibidem exspectabat. Præ nimiâ quippe arrogantiâ dedignati sunt illum Cluniacenses in causam trahere, sed Fratres ejus tantum, quasi acephalos provocaverunt : de monachis tantum, non de Abbate, quasi non essetabbas, conquerentes, ideo consequenter Fratrum, et non abbatis audientiam Alexander Papa expetiit ; sed quia non fuit Sathan neque occursus malus, probatam Ponti sarensis monasterii libertatem favore omnium cardinalium confirmavit. Convenerunt itaque Altissiodorum Guillelmus abbas Vizeliacensis et Lecelinus abbas Pontisarensis, atque abbas monasterii Sti Joannis de Pratis, cum multis aliis fratribus et amicis monasterii Vizeliacensis ; quibus etiam occurrerunt Legati apostolici.