Nouvelle Bulle confirmative d'Alexandre III.

  • A Original sans sceau mais avec seings du pape et des cardinaux. Arch. dep. du Val d'Oise, 9H, cart. 1.
  • a Cartulaire de l'abbaye de Saint-Martin de Pontoise, J. Depoin (éd.). Pontoise: 1895.
D'après a.

Alexander servus servorum Dei... dilecto filii suo Lecelino abbati...* Locum ipsum in quo prefatum monasterium est... Decimam totam majorem et minutam totius parrochie... excepto uno modio bladi et uno modio vini, uno agno et uno ansere que dantur capellano. In decimis et in eadem ecclesia totam offerendam altaris in quo capellanus cantat, , , et , exceptis denariis quos capellanus habet in unaquaque harum solempnitatum de eodem altari. Nam de ceteris altaribus in his accepit sacerdos, et de cetero medietatem totius redditus presbyterii per annum, triennariorum et dimissorum omnium, exceptis visitationibus quas capellanus habet. Villam quoque Sti Martini cum omni justitia et minagio et omnibus red. et consuetudinibus ejusdem. Ex dono Ludovici illustris Regis Francorum nundinam trium dierum , adeo liberam et quietam, quod mercatores qui ad eam veniunt, nullam omnino consuetudinem neque redditum solverint apud Pontesiam, nec ad pontem nec alibi, neque in veniendo, neque in redeundo, nisi vobis tantum et ecclesie vestre.** Ecclesiam de Puteolis27 et duas partes majoris decime et tertiam partem minute. Ecclesiam de Marcomonte167, donationem altaris et medietatem totius offerende ipsius ecclesie et totius redditus presbyterii, tricenariorum et dimissorum omnium, exceptis confessionibus et visitationibus et baptisterio que capellanus habet solus, propter quod solvit ipse circadam et synodum ; et totam majorem decimam totius parrochie, excepta octava parte quam habent sanctimoniales de Sancto Paulo, et exceptis tribus modiis quos habet capellanus, quorum medietas est de blado, et alia medietas de tremense. Terras quoque vestras et hospites et omnia que apud eandem villam et in circuitu ejus habetis.

Ecclesiam de Banteleuto52, duas partes panum et candelarum et et , et totam majorem decimam, excepto quod presbyter habet quatuordecim sextarios bladi et quatuordecim sextarios avene, et de remanenti totam decimam minute quoque tres partes et presbyter habet quartam. Et duos hospites in eadem villa et decem solidos in censu hospitum domini ipsius ville. Dimidium modium frumenti in molendino Galterii de Bantelluto apud Warnonval.

Capellam de Umblevilla192 et eam partem minute decime quam monachus v[ester] habet in parochia de Henolvilla385. Ecclesiam Sti Martini de Umblevilla et terras decimas et redditus et alia omnia que in eadem villa vel in circuitu ejus habetis. Apud Sanctum Crispinum382 duodecimam partem majoris decime totius parrochie et sextam partem minute. Et in ecclesia ejusdem ville sextam partem panum , , et sextam partem candelarum.

Ecclesiam de Cleri31 et in ea medietatem panum et , et omnium candelarum , et medietatem majoris decime et in tribus esartorum campis totam decimam inter vos et presbyterum, et minute decime medietatem ; et presbyter aliam.

Ecclesiam de Valmundeis330 et duas partes totius offerende panum et duas partes candelarum, et duas partes panum et totius offerende, et duas partes totius offerende ; et medietatem, et presbyter aliam ; et ea que vobis fiunt omnia dimissa. Eorum vero que fiunt ecclesie Sti Quintini duas partes, majoris autem decime medietatem et duas partes totius minute, et totum terragium, et totam justitiam Campi Dolentis420, et hospitem cum redditu quem debet et justitia, et sextarium avene de Sclusa, et censum prati quem dedit vobit Galt[erius] de Valmondeis et terras et prata et hospites et alia omnia que in eadem villa et in circuitu ejus habetis. Ecclesiam de Grisi159 et medietatem majoris decime et totam minutam decimam totius parrochie. Ecclesiam de Gerincorth367.

Ecclesiam de Arumvilla304 et duas partes majoris decime et tertiam partem hospitum qui sunt in atrio. Ecclesiam de Morlencurth339 et eam partem quam habetis in majori decima. Capellam de Rognel37... Ecclesiam de Marinis et kampartem et unum modium vini in Valle Gaudiaci185 in redditu Domini de Rognel... Capellam de Ruel332 et medietatem decime terrarum Drogonis de Mesiachi, et medietatem quarte partis terdecime terrarum Sti Dionisii et duas partes totius minute decime. Capellam de Ihaimoucurth469 et decimam de Briengencurth380 que pertinet ad eandem capellam...

Ecclesiam de Burricio235 et donationem altaris, et totum omnino redditum presbyterii, excepto quod capellanus quem procuratis habet in ecclesia unaquaque dominica denarium de pane benedicto si offeretur ; et feria secumda denarios offerende misse quem cantat, si tamen fuerit ipsa de defunctis, et in quatuor festis annualibus, in unaquaque duodecim denarios, videlicet , et . Habet etiam de purificatione mulieris unum denarium, et medietatem sponsalium, et totum baptisterium et confessiones et unum modium bladi quem ei datis pro vestitura sua : Cetera omnia vestra sunt. Et decimam culturarum domini ipsius ville, et redecimam ipsorum que decimantur et redecimantur in campo et decimam molendini et totam decimam trium feodorum, scilicet feodi Richueri, et Caserii, et Hugonis Crassi ; et in feodo de Hubucort382 medietatem decime, et in feodo de Runcherolis176 medietatem decime, et omnium essartorum totam decimam et hospites, et terras et prata, et alneium, et omnium horum justitiam... et totam redecimam bladorum quos dominus de Burriz235 habet apud villam que dicitur Hadencuria426 et totam decimam denariorum de bosco de Sirefonte379 apud Vallem Gaudiaci185 terram et hospites et boscum, vineas censum et redditum que habetis de helemosina domine Ildeburgis de Hibriaco268 et boscum quem vobis dedit dominus Philippus de Valmundeis, et eum quem dedit vobis Matheus de Flessardis, et illum quem habetis de Roberto de Joi et totam terram et totum redditum quem tenetis de Cela368 et de monachis Sti Martini de Campis, et censum trigintaquinque solidorum par. monete et quatuor solidos, et unum den. quos vobis dedit dominus Galterus de Breheuercurth118 et omnem hereditatem que vobis accidit de Hugone Babelanno. Apud Laleriam319 medietatem decime. Apud Herovillam9 in ecclesia duas partes offerende et turtellorum et et , et duas partes offerende ; et duas partes minute decime et totam decimam terrarum quos monachi Sti Petri laborant. Apud Haraviller303 etc...

Ecclesiam de Valle Engergardis107 et duas partes totius offerende, et turtellos et , et duas partes candelarum, et duas partes majoris decime, et totam minutam decimam et hospites, et alia omnia que ibidem habetis. Apud Ultravesin316 decimam. Apud Cumeni96 terram et hospites et redditum et medietaria... apud Temericurth425 hospites et redditum.. In episcopatu Meldensi, apud Buhoteriam148 capellam ejusdem ville, cum omni redditu altaris et sepulture ; et hospites... et totam justitiam medietatis arpennorum in quibus hospitantur. Alterius vero partis eorum arpennorum totam justitiam et medietatem redditus, et totius terre arabilis totam justitiam, et medietatem kampartis et tres partes majoris decime que de jure ad vestram grangiam affertur, et totam minutam decimam, et medietatem decime de Prato Succi. Et apud Chevru151 sextam partem decime majoris et medietatem minute, et culture que ad retro monasterium est, totam justitiam, et totam terram Gazonis... Apud Morissartum67 capellam ejusdem ville, et totam villam, et hospites, et omnem redditum ipsius ville, et totam justitiam, et totam culturam que est inter domum vestram et boscum de qua totam decimam et kampartem habetis ; et terras, et prata...

In episcopatu Belvacensi capellam Sti Jacobi liberam et quietam, exceptis xii denariis quos solvit de circada. Et ecclesiam Sti Martini de Beriecclesia94 et medietatem totius offerende et panum in festis annualibus, scilicet , , , , et , medietatem candelarum et duas partes totius majoris decime, et totam decimam lini et camne, exceptis duobus hortis ; et alterius minute decime medietatem ; duos sol. quos monachus Sti Jacobi habet in ecclesia Sti Martini de Umblevilla192 et tertiam partem minute decime apud Arunvillam304, et decimam de Grigneval, et terras, et hospites, et vineas, et alia omnia que in Beriecclesia vel in circuitu ejus habetis. Ecclesiam Sti Georgii et medietatem totius presbyterii et omnium decimarum, videlicet bladi et vini, et minute decime. Ecclesiam Sti Martini de Nongento206 et duas partes decimarum, totius scilicet majoris et totius minute. Capellam Sti Albini de Cambliaco256 liberam et quietam, exceptis xii den. quos solvit de circada ; grangiam et terras de Belleio390 ad eandem capellam pertinentes ; et decimam, et kampartem quam habetis juxta Frasneium400, et culturam vestram de Champin quam vobis dedit Matheus comes, et medietatem decime ejusdem culture et tertiam partem decime vini de Cambleio, et tertiam partem minute decime ejusdem ville, et decimam quam habetis apud Montem Calvaris417 et hospitem et redditus que habetis apud Meru191 et terras et vineas quas habetis apud Cambleium et in circuitu ejus. Apud Parchenc262 decimam quam habetis. Capellam vestram de Cavelluns427, cum hospitibus et terris et nemore ad eandem pertinentibus.

In episcopatu Parisiensi ecclesiam Ste Marie de Taverni282, et in eadem ecclesia medietatem panum et candelarum , , et medietatem omnium candelarum, et omnem majorem decimam de Taverni et de Sto Lupo290, exceptis messionibus presbyterorum de Taverni et de Sto Lupo quorumquisque sit. Unum modium bladi et unam minam, et exceptis decem sextariis qui redduntur Sto Dionisio, videlicet quinque sextarii bladi et quinque mine avene, et quinque mine ordei. Et Sto Lupo redduntur tres sextarii bladi, et porcario de Monmorenciaco unus sextarius. Quicquid superest in decima vestrum est. Et medietatem totius minute decime utriusque parrochie, et furnum quem habetis in villa de Taverni, et consuetudinem quam habetis in bosco Sti Dionisii ad ardendum, et unum modium vini, et unum sextarium castanearum, que vobis dedit Radulphus filius Ivonis ; et terras, et vineas quas habetis in villa de Taverni. Ecclesiam de Sto Lupo et medietatem panum et candelarum , et  ; et medietatem candelarum. medietatem candelarum que ab extraneis offeruntur, ex quo matutini finiti sunt, usque post majorem missam ; et medietatem omnium denariorum quibus candele venduntur.

Ecclesiam Sti Preiecthi de Turno90 et duas partes totius offerende per totum annum, et totam decimam totius parrochie, videlicet decimam bladi et vini, excepto uno modio bladi et duobus modiis vini quos presbyter habet, et totam decimam totius parrochie, et totam decimam de Monsou402. Alneium vestrum et terras et vineas, quos in eadem villa et in circuitu ejus habetis. In ecclesia Sti Dionisii de Merri428 omnes panes et . Apud villam que dicitur Aquaputa429 vineam et unum hospitem. Apud Chesellam censum et terram et redditum que omnia vobis dedit uxor domini Galterii filii Orieldis413. Apud Petreficte430 terram et hospites et censum.... Apud Zoognoles428 novem sol. census quos vobis Oddo de Poolli44 dedit. Apud Hermenon258 hospites et redditum... Apud Ballolium411 decimam, mansos Sti Martini in nemore quod est supra castellum quod Insula vocatur. Consuetudinem quam vobis dedit Galterus Buffet, videlicet usuarium quantum vobis fuerit opus ad clausuram et ad ardendum. Sane novalium que propriis manibus aut sumptibus colitis, vel de nutrimentis vestrorum animalium nullus omnino a vobis decimas exigere presumat...

Datum Beneventis per manum Gratiani sancte Rom. ecclesie subdiaconi et notarii, Idib. .