Accord entre l'Abbaye et Thibaut le Clerc au sujet d'une vigne mouvant de Gasce de Thorotte.
- B Bibl. mun. de Pontoise, ms. 16-18, 20 et 22: D. Estiennot, Historia monaterii Sancti Martini super Viosnam, l. III, vii, 2 (ex authentica).
- a Cartulaire de l'abbaye de Saint-Martin de Pontoise, J. Depoin (éd.). Pontoise: 1895.
Gaufredus
Dei permissione cœnobii Sti
Martini Pontesiensis abbas et totus ejusdem loci
conventus...
Causa quæ tempore predecessoris nostri Lecelini abbatis
vertebatur inter ecclesiam nostram et Theobaldum Clericum
super novem arpennis terræ, quam ex mandato Dni Papæ
Senonensis archiepiscopus Willelmus432 suscepit
cognoscendam, et fine debito terminandam, hanc finem per amicabilem
compositionem sortita est : Abbas Lecelinus assensu capituli
vineam quandam in quâ torcular fuit, quæ etiam vocatur Hortus monachorum, eidem
Theobaldo et hæredibus suis liberè et quietè possidendam
dedit, ita tamen quod singulis annis quicumque vineam illam possideret, duos
solidos census ecclesiæ nostræ
Vinea scilicet quæ dicitur Hortus Monachorum debet Dno
Baszoni de Torote433 dimidium modium vini, quod de communi, id est tam
de nostro quam de suo, solvetur.
Notandum vero quod illa vinea quam damus in commutatione, debet nobis
vii
den. et obolum censûs, reddendos
Postea vero idem Theobaldus Clericus fratri suo Garnerio hæc omnia sicut suprascripta sunt, dedit, tam medietariam vineæ quæ dicitur Hortus Monachorum, quam et alteram vineam quam ei damus in commutatione, assensu nostro, amodo teneat de nobis eo pacto quo Theobaldus tenere debebat. Horum omnium testes ex parte nostra : Johannes miles, Richardus sororius ejus, ... de Capella, Auricus de Cella, Radulphus de Ruella, Raynoldus major de Joy185. Ex parte Theobaldi et Garnerii : Eurardus clericus de Mellento, ... frater Herechenfredi, Girardus filius Milonis, Hugo frater ejus, Adam filius Girardi, Abbericus filius Ermenry, Hilduinus frater Ligardis, Ra...... Godardi, Yvo filius Adam de Gency.