Concordat entre St Denis et St Martin, au sujet de l'église de Chars.

  • A Original. Arch. dép. Val d'Oise, 9H, cart. 16. Sceau absent.
  • B Copie collationnée. Arch. dep. de Seine-Maritime, G 1847.
  • a Cartulaire de l'abbaye de Saint-Martin de Pontoise, J. Depoin (éd.). Pontoise: 1895.
D'après a.

Rotrodus... Compositionem inter monasterium Bti Dionysii et Bti Martini de Pontisara formatam super ecclesia de Charz et quibusdam monachorum Pontisare possessionibus ratam esse volentes, scripto mandare curavimus. Est autem hec forma compositionis quod abbas et monachi S. M. ecclesiam de Charz liberam et absolutam resignaverunt in manu nostra, quam nos monasterio B. D. donavimus, in eadem libertatis et juris plenitudine quam monachi S. Martini eam tenuerant, in perpetuam elemosinam, salvo scilicet consueto jure nostro et archidiaconi. Abbas autem S. D. et capitulum concesserunt abbati et monachis S. M. in plenitudine libertatis tenere quidquid juris et possessionis habebant in terra que in ambitu eorum curie continetur, et census quos reddire solebant monachi S. M. monasterio B. D. nummorum, vini et annone, et lignorum, quietos dimiserunt in perpetuum, retente bisancio annuatim reddendo in octabis S. D. in recognitione dominii sui ; ut ita teneant monachi S. M. libere et quiete in omnibus sicut tenuerunt, salvo jure viature. Si vero servientes B. D. violentiam aliquam vel exactionem injustam monachis S. M. vel hominibus eorum fecerint, recurrent ad abbatem B. D. vel ad prepositum ejus ut hujusmodi gravamina reprimantur. Monachi insuper S. M. singulis annis recipient duos modios bone annone in grangia de Cergi. Concessum etiam ut quod omnes possessiones quos monachi tenebant de territoriis B. D. amodo teneant in pace in perpetuum ut nulla inde fieri possit reclamatio vel vexatio vel innovatio querele, ac de cetero idem monachi non recipient aliquas terras B. D. absque licencia abbatis et capituli, et si recipient, infra annum vendent, nisi eorum licencia retinuerint. Actum est . Hujus compositionis testes sunt : Robertus de Novoburgo, Yvo de Veteriponte, Amicus, magister Renaldus, Walterius de Sto Walerio, Rothomagensis ecclesie archidiaconi ; Richerius cantor, Radulfus thesaurarius, Robertus capellanus ; Rogerus de Warewic, magister Rogerus Normannus, magister Ricardus, ejusd. ecclesie canonici.