Echange entre Matthieu III, comte de Beaumont-sur-Oise, et l'abbé Geoffroy.

  • A1 Original. Cart. 42. Deux sceaux brisés.
  • A2 Autre original. Arch. nat., J 168, pièce 2.
  • a Cartulaire de l'abbaye de Saint-Martin de Pontoise, J. Depoin (éd.). Pontoise: 1895.
D'après a.

In nomine... Ego Matheus comes Bellimontis, Helienor comitissa uxore mea et Philippo fratre meo concedentibus, et Gaufredus abbas cenobii Bti Martini Pontisariensis, concedente conventu ejusdem loci, tali tenore commutationem facimus : Abbas et conv. dant michi granchiam suam de Beleio343 et nemus et omnes terras et quidquid in eis possidebant, excepta decima de Fresneio. Pro hac autem commutatione Ego M. comes do monachis Sti Albini in perp. elemosinam octo modios frumenti et octo modios avene in decima de Borenc395. Quicumque eandem decimam servaverit, singulis annis eam partem decime que monachos contingit reddet, et fidelitatem faciat ad Sm Albinum coram monachis quod annona decime non pejorabitur. Quocumque autem modo decima defuerit, in molendino quod est ante Sm Albinum, omni occasione remota, restaurabitur. Preterea do eis quidquid habeo decime et campipartis apud Cambliacum256. In hac campiparte et decima omnem habebunt justitiam, pastum, culcitram, linteamina in augusto, metas ponent, venditiones habebunt, et placita usque ad vadimonia belli, excepta viaria mea. Si quis de hoc campiparte vim monachis intulerit, per v sol. belvacenses193 eis emendabit. Quod si noluerit, ego faciam eis terram tenere in pace, donec emendatum fuerit. Do etiam eis unum arpennum terre, totum liberum et ab omni viaria quitum, et v jugera terre juxta predictum arpennum, et v jugera terre ad Malum pertusium, et omnem culturam meam que est in valle Cambliaci. In omnibus his terris retineo mihi viariam, preter in arpenno in quo granchiam suam facient. In his terris, metis positis, juxta viam infra metas fossata et clausuras suas facient. Quod ut ratum permaneat, Ego et comitissa et abbas et conventus, authoritate sigillorum nostrorum communivimus hanc cartham. Actum est hoc publice . Ex parte comitis hii sunt testes : Petrus de Borenc ; Teobaudus de Morenglo436, Petrus de Roncherolis156, Natalis de Baerna187, Robertus Clericus et Gauterius filius Guiardi. Ex parte monachorum : Philippus frater comitis, Guillelmus de Platea, Petrus Hisdosus437, Petrus Bernuinus, Guillelmus nepos abbatis, Geroudus famulus.