Cession temporaire de vignes sur le terroir de St Leu à Philippe, archidiacre de Paris.

  • A Original sans sceau. Arch. dép. Val d'Oise, 9H, cart. 47.
  • a Cartulaire de l'abbaye de Saint-Martin de Pontoise, J. Depoin (éd.). Pontoise: 1895.
D'après a.

In nomine... Gaufridus divina miseratione dictus abbas, totusque conventus Bti Martini de Pontesia u. Christi f. qui hoc memoriale viderint, s. in D.

Consuevit patrum autoritas ea fidelis pagine testimonio commendare, que nec sompno oblivionis nec dampno vetustatis abolita à memoria nollent excidere vel elabi, quorum nos imitantes non immutantes vestigia, ad recordationem presentium et futurorum cognitionem volumus pervenire, quod domnus Hawinus* duos arpennos vinearum et dimidium apud S. Lupum quos ipse plantaverat, ab ecclesia nostra tenebat et tota vita sua tenere debebat, post ejus obitum ad eandem ecclesiam redituros. Ab eadem quoque ecclesia tenebat arpennum et dimidium de Cachevel. Hos autem iiiior arpennos post prefati decessum Hawini domno Philippo Parisiensi archidiacono, tenendos concessimus, quandiu idem Philippus vixerit canonicus Parisiensis. Si vero quocumque casu contigerit memoratum Philippum non esse canonicum Parisiensem, et idem Hawinus superstes existerit, eosdem iiiior arpennos quoad vixerit possidebit. Cum vero et iste non erit canonicus Parisiensis et ille viam universe carnis ingressus fuerit, sepedicti iiiior arpenni sine omni contradictione parentele... ad prioratam Sti Martini ecclesiam libere revertentur... Ex parte nostra et ex partes archidiaconi testes sunt : Magister Leo, Hugo de Clauso, Bartholomeus de Meleun, Petrus de Puteolis, Ricardus presbiter, Johannes Multon, Willelmus Camerarius, Ivo Cordubanarius, Galterius patruus ejusdem archidiaconi. Actum publice Pontesie in capitulo B. Martini .