Maurice de Sully, évêque de Paris, érige Bessancourt en paroisse et donne à St Martin le droit de présentation.
- A Original. Arch. dép. Val d'Oise, 9H, cart. 22.
- B Bibl. mun. de Pontoise, ms. 16-18, 20 et 22: D. Estiennot, Historia monaterii Sancti Martini super Viosnam, l. III, viii, 2.
- a Cartulaire de l'abbaye de Saint-Martin de Pontoise, J. Depoin (éd.). Pontoise: 1895.
In nomine...
Mauritius Dei gr.
Parisiensis episcopus.
Nos in villa de Bercolcort460, que in ecclesia de
Taberniaco nimis remota habere parochialia consueverat,
matricem instituentes ecclesiam, ipsam ab omni debita de respectu ecclesie de
Taberniaco penitus absolvimus.
Ecclesie quoque et monachis Sti Martini de
Pontisara jus suum conservamus, concedentes ut presente sacerdote de
Bercolcort defuncto vel amoto, alius ab abbate canonice
eligatur, nobisque vel successoribus nostris per archidiaconum presentetur, ac sic
canonicè substituatur.
Idem quoque jus habeant monachi in beneficiis altaris quod in ecclesia de
Taberniaco habere dinoscuntur.
Synodum vero et circadam nobis retinemus, debitamque illius ecclesie subjectionem
minimè relaxamus.
Quod ne oblivione possit deleri, aut malignitate qualibet infringi, presenti
karte commendamus, eamque sigilli nostri authoritate confirmamus.
Actum Parisius