Notum sit omnibus presentibus et futuris quod monachi Vizeliacenses calumpniam inferebant monachis Cluniacensibus manentibus apud Escerentem, dicentes quatinus quandam partem census illius ville quem tenebant, et unum clausum vinearum quem possidebant, et capellam Sancti Michaelis in Silva, et partem illius silve circa capellam dederat Hugo comes de Domnomartino ecclesie Vizeliacensi, priusquam Cluniacensi dedisset.

Sed postquam dominus abbas Artaldus, gratia Dei, adeptus est tantam dignitatem regendi ecclesiam illam, audivit esse discordiam inter fratres, quam, citius potuit, placavit. Venit enim apud predictam villam pro concordia pacis et amore predicti comitis, wirpivit omnem calumniam illam, quam intulerat illis, cum consilio monachorum suorum, in presentia domini Yvonis prioris Cluniacensis. Monachi vero Vizeliacenses cum eo hic aderant : Rainaldus prior de Marlo, Lanscelinus et Ingelbertus, annuentes et laudantes. Et sicut apud Escerentem devote definivit, ita in capitulo Vizeliacensi coram cunctis fratribus, voluntate et consilio eorum, litteris et sigillo Beate Marie devotius corroboravit atque munivit, presentibus abbate Pontesiensi Tetbaldo et Radulfo ejus monacho, atque Ademaro.