Les seigneurs de Marly augmentent la dotation du monastère de Porrois pour qu'il puisse être érigé en abbaye.

  • B Bibl. nat. de France, lat. 10997, nº 36.
  • a Cartulaire de l'abbaye de Porrois au diocèse de Paris, plus connue sous son nom mystique Port-Royal, éd. Adolphe de Dion, Paris, 1903.
D'après a.

P.1 .....Dei gratia Parisiensis episcopus, omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino. Ad universitatis vestre noticiam volumus pervenire quod locus de Porrois eà fuit Deo intentione devotus quod ibi fieret albarum monialium abbatiam et eligeretur que preesset aliis abbatissa, si tamen locus ille eatenus excreverit quod conventus abbacie illius possit de bonis suis et redditibus sustentari. Attendentes vero nobiles viri, Buchardus de Malliaco et Matheus, frater ejus, hoc eis non modicum proficere ad salutem si diebus suis ibidem institui contigeret abbatissam, ad sustentationem conventus predicte abbacie decreverunt, pro remedio animarum suarum et parentum suorum nec non et amicorum, suas elemosinas elargiri. Dictus autem Buchardus et Matildis, uxor ejus, dederunt et concesserunt domui de Porrois in puram et perpetuam elemosinam quidquid, post primam donationem jamdudum eidem domui factam ab ipsis, possidebant in nemore de Molerai quod pertinebat ad hereditatem prefate Matildis usque ad magnam viam que vocatur la Chevée2 de Bulloher que dividit dictum nemus de deffes de Romevilla, ita tamen quod dicta domus de Porrois annuatim eis persolveret viginti solidos parisiensium censuales. Si vero dicta domus de Porrois in terra sua decem arpennos vinearum, emptione vel donatione, vel quocumque aliomodo acquirere poterit, concesserunt eidem ac domui quod possit sine coactione vendendi pacifice possidere. Ceterum prefata Matildis, uxor domini Buchardi, hanc elemosinam concessit coram dilectis nostris Ernaudo et Stephano, archidiaconibus parisiensibus et fide interposita repromisit se ipsam elemosinam servaturam et in perpetuum defensuram. Matheus vero Malliaco, consensu Domini Buchardi, fratris sui primogeniti, dedit et concessit pro anime sue et patrum et amicorum suorum salute, predicte domui de Porrois in perpetuam elemosinam centum solidos parisiensium percipiendos in censu suo de Malliaco annuatim et persolvendos, et totam vineam suam de Pruneio. Si autem aliquando dictos centum solidos vel equivalens in partibus istis, sine dampno dicte domus, assignare voluerit, eidem licebit ad consilium et assensum abbatis Vallium et abbatisse loci predicti. Si vero in vita vel in morte sibi placuerit quintam partem hereditatis sue, computabuntur. Preterea concesserunt dicte domui quindecim libras parisiensium in redditibus suis de Meulleato de elemosina parentum eorum, videlicet Mathei et Matildis, percipiendos sic quinquaginta solidos, et quinquaginta solidos, et centum solidos, et centum solidos ; et decem modios bladi in molendinis de Galardone, in molendinis scilicet Matildis, matris sue, videlicet in molendino de Richebore et in molendino de Archenout, quos decem modios et plures alios dicta Matildis de conquestu suo possidens acquisivit. Et si contigerit quod predecti decem modii bladi de prefatis molendinis non possint exsolvi de molendino de Fonte et de molendino de Freiteval in quibus eadem Matildis suam habet similiter conquestum totum residuum suppleatur. Has quidem elemosinas dictus Buchardus et Matheus, frater ejus, fide interposita coram nobis fîrmantes, promiserunt se eas perpetuis temporibus servaturas. Ne igitur he donationes possint in irritum processu temporis revocavi, has litteras fecimus, ad petitionem partium, nostri sigilli munimine roboravi. Actum .