Guillaume, évêque de Paris, confirme la fondation d'une chapellenie.

  • B Bibl. nat. de France, lat. 10997, n°80.
  • a Cartulaire de l'abbaye de Porrois au diocèse de Paris, plus connue sous son nom mystique Port-Royal, éd. Adolphe de Dion, Paris, 1903.
D'après a.

Guillermus, Dei gratia Parisiensis episcopus1, omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino. Notum fecimus quod nos duo paria litterarum subsigillo nobilis militis Mathei de Malliaco confecturum super quibusdam elemosinis factis ab ipso abbatie de Porrois ; vidimus et imperimus in hec verba : « Ego Matheus de Malliaco notum fieri volo quod pro salute mea et amicorum meorum dedi in perpetuam elemosinam domui Porregii ad tenendum capellanum qui celebret pro defunctis, etc. » 1

Ego Matheus de Malliaco, notum fieri volo universis quod asseusu Mabilie, uxoris mee, dedi in perp. elem. domui Porregii omnia quecumque acquisivi apud Alnetum 2 ..... et a tempore quo moniales possidebunt hec, tenebunt capellanum qui celebret pro salute meo et amicorum meorum. Prefate vero moniales concesserunt quod locus predictus nullo modo transferetur ad alias personas, nec manebunt in loco persone alie nisi fratres et sorores aut familia domus ejusdem. Ut autem donatio hec rata stabilis, etc. 3 Ipse autem Matheus coram nobis confessus est easdem elemosinas fecisse. Ipsa domina Mabilia, ejus uxor, coram nobis constituta, fide prestita, laudavit volens et concedens easdem elemosinas a dicta ecclesia in perpetuum possideri. Nos autem in ejus rei memoriam et confirmationem presentes litteras fieri fecimus et sigilli nostri munimine roborari. Actum .