Gautier, évêque de Chartres, confirme le don de Jean d'Anneau.

  • B Bibl. nat. de France, lat. 10997, nº 24.
  • a Cartulaire de l'abbaye de Porrois au diocèse de Paris, plus connue sous son nom mystique Port-Royal, éd. Adolphe de Dion, Paris, 1903.
D'après a.

Galterius, divina miseratione Carnotensis ecclesie minister humilis, omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino. Noveritis quod nos cartam domini Johannis de Alneolo sigillo ipsius sigillatam vidimus et inspeximus in hec verba. Ego Johannes de Alneolo, miles, notum facio omnibus tam presentibus quam futuris quod Margareta abbatissa Portus Regii, totusque ejusdem loci conventus, exitus et redditus duarum bovetarum terre que site sunt in territorio de Voisia quas ego dederam eisdem monialibus in perpetuam elemosinam, Balduino de Proevilla et Vicencio, majori de Blonvilla tradiderunt pro centum solidis carnotensium, singulis annis dictis monialibus vel eorum nuncio persolvendis, ita tamen quod uterque eorum pro sua boveta quinquaginta solidos dicto termino tenebitur reddere annuatim, tali tamen conditione quod si alter eorum vel ambo defecerint in reddendo, termino supradicto, ille per quem defectus redditionis evenerit vel ambo, si ambo defecerint, servienti monialium quamdiu defectus redditionis durabit, pro expensa singulis diebus sex denarios carnotenses reddere tenebuntur. Quia ego vero dictus Johannes mihi et heredibus meis de assensu et voluntate earumdem monialium retineo dominacionem, justiciam, revesticiones, venditiones, tam ego quam heredesmei si quis fuerit defectus in redditione dicte pecunie jam dictis monialibus, fide prestita corporaliter restituere tenebimus et perficere quod fuerit imperfectum. In cujus rei testimonium et perpetuam firmitatem presentes litteras feci sigillo meo roboravi. Actum auno . Insuper dictus Johannes et filii ipsius Johannis et Joscelinus, necnon et predicti Balduinus de Proevilla et Vincentius major de Blonvilla, in presencia nostra constituti, fide interposita corporali, promiserunt quod ipsi nullo modo venient de cetero contra ista, neque per se neque per aliam personam. Sed ista omnia sicut suprascripta sunt, jure perpetuo, bona fide, firmiter observabunt. Nos igitur ad petitionem illorum has presentes litteras in testimonium et munimen sigilli nostri appensione roboravimus. Actum .