Testament d'Ansel de l'Ile-Adam.

  • A Original. Arch. nat., S 4523, nº 2, traces de double queue.
  • a Cartulaire de l'abbaye de Porrois au diocèse de Paris, plus connue sous son nom mystique Port-Royal, éd. Adolphe de Dion, Paris, 1903.
D'après a.

Omnibus hec visuris vicarius Rothomagensis archiepiscopi in Pont(isara) et in Vulg.(asino) Francie, salutem in Domino. Noveritis nos , vidisse quoddam testamentum sigillis domini Anselli quondam dicti de Insula, militis, et domine Clementie, uxoris sue, quondam defunctorum ut apparebat et ut dicebatur, in hec verba : « In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, amen. Ego Ansellus de Insula, miles, testamentum meum mandavi et disposui in hunc modum : in primis volo, dispono, ordino atque precipio quod omnia debit a mea integre persolventur et omnia fore facta mea ad plenum restituentur. Ego autem lego ecclesie Vallis-Beate-Marie centum solid. par. annui redditus ad pittanciam conventus ejusdem loci in die anniversarii mei et Marie, quondam uxoris mee, in transversu meo de Insula accipiendos ; monialibus de Porreiis quadraginta solidos annui redditus ad pittanciam conventus in die anniversarii mei et dicte uxoris mee ; leprosis de Insula viginti solid. annui redditus ; ecclesie Beate-Marie-de-Insula viginti solid. annui redditus in die anniversarii mei et dicte uxoris mee ; ecclesie Beate-Marie de Laica (?) viginti solidos annui redditus ad pittanciam conventus in die anniversarii mei et Marie, uxoris mee ; ecclesie de Conflentio similiter ; capellano domus mee de Vallemonda viginti solidos annui redditus ; ecclesie de Vallemonda decem solidos annui redditus, administrationem unius lampadis que nocte dieque ardeat ante altare beate Marie ; ecclesie de Nogento, quinque solid. annui redditus administrationem unius lampadis ante altare beate Marie ; capellano leprosorum de Insula, decem solidos annui redditus ; capellano de Bullencurt viginti solidos annui redditus, in censu meo de Bellencourt percipiendos ; presbytero de Vallemonda decem solidos annui redditus, in censu meo de Vallemonda pro aniversario meo ; priori de Vallemonda decem solidos annui redditus in die anniversarii mei et dicte uxoris mee, et ut faciat aniversarium meum fieri in abbacia Sancti-Martini de Pont(isara) ; fratribus de Maflier1, de ordine Grandimontis, quinque solidos annui redditus ; domui dicti site ante ecclesiam Beate-Marie decem solidos annui redditus. Volo autem quod omnes predicte elemosine annui redditus stabiles sint et perpetue, nec possint de cetero a me vel ab alio revocari predicta. Volo, ordino et dispono atque precipio quod omnes predicte elemosine ecclesiis illis que assignate sunt reddantur annuatim in transversu meo de Insula ; nec aliquis in dicto transversu meo aliquid percipiat seu recipiat donec dicte elemosine ad plenum fuerint persolute. Ego vero Ansellus omnes receptores elemosinarum mearum predictarum rogo, quantum possum, ut unusquisque scilicet tam conventus, quam presbyteri, cantari facient triginta missas pro salute anime mee et Marie, uxoris mee. Volo etiam quod omnes scient me sepulturam meam elegisse in ecclesia Vallis-Beate-Marie, Parisiensis dyocesis, juxta patrem meum et matrem meam, et peto abbatem et conventum illius loci ut ubicumque me mori contigerit citra mare, corpus meum requirent. Item ego lego centum lib. par. ad maritandum pauperes puellas filias militum terre mee et circa ; pauperibus mulieribus et dominabus terre mee et circa, centum lib. tur. prout executores mei melius viderint expedire ; leprosis de Insula viginti lib. tur. ; capellano domus mee de Vallemonda centum solid. tur. ; capellano de Bellencourt centum solid. par. ; pauperibus terre mee et circa, in vestimentis et calciamentis centum lib. par. ; fratribus Jacobicis Par. centum solid. par. ; fratribus minoribus par. centum solid. par. ; fratribus minoribus de Pontisara centum solidos tur. Item lego Stephano armigero meo, decem lib. par. et unum bonum roncinum si roncinus ejus non fuerit competens ; fauconnariis meis, Giloni et Guillelmo unicuique decem lib. par. ; Bertaude venatori meo, decem lib. par. ; Nigello decem lib. par. ; Petro de Cormelliis decem lib. par. ; Blancheto decem lib. tur. ; domicelle Alisie que deservit uxori mee, decem lib. tur. ; Ricardo Anglico viginti lib. tur. nisi per me fuerit assignatus ; Johanni Heraudo decem lib. par. ; Guillelmo, quondam fauconnario meo, decem lib. tur. ; Ade de Villaribus, nepoti meo, viginti lib. par. ; Ansello, fatri ejus, viginti lib. par. ; Gateio, nepoti meo, viginti lib. par. ; domino Herberto, capellano meo, viginti lib. par. ; Guichardo, clerico meo, viginti lib. par. ; Herbertulo, servienti meo, centum solid. tur. ; Guichardo, gasifero meo, quadraginta solid. par. ; unicuique aliorum, viginti solidos ; Bovero de Novavilla, triginta solid. par. ; Thome Anglico. viginti solid. Ad reparacionem ecclesia de Nogento. viginti solid. par. ; ecclesie de Lalovill. viginti solid. par. ; ecclesie de Nigell. viginti solid. ; ecclesie de Campaniis viginti sol. ; ecclesie de Franvill. viginti sol. ; ecclesie de Joiaco viginti solid. ; ecclesie de Ivriaco viginti solid. ; ecclesie de Mariel viginti solid. ; ecclesie de Villaribus viginti solid. ; ecclesie de Poreriis centum solid. ; ecclesie Sancti Petri Belvacensis quadraginta solid. ; ad fabricam ecclesie Rothomagensis similiter, Carnotensis similiter, ecclesie Parisiensis viginti solidos. Omnia predicta lego ad fabricam seu reparationem ecclesiarum predictarum. Item lego domibus leprosorum subscriptis : de Aronvilla viginti solid., de Nigella viginti s., de Houdent viginti solid., de Berevill. viginti solid., de Amis decem solid., de Valleng. decem solid., de Chaurriaco decem solid., de Caverniaco, de Amblemoill. viginti solid., de Cormelliis in Vulgasino decem solid., de Charcio decem solid.; Domibus Dei de Pontisara de Bellomonte, de Chambliaco ; scolaribus Sancti-Honorati Par., Sancti-Thome de Lupera, unicuique quadraginta solid. ; monialibus de Gondifonte2 vigintilit. tur., ad emendum redditum ad pittanciam conventus in die anniversarii mei et Marie, quondam uxoris mee ; monialibus Sancti-Anthonii Par. quadraginta solid. in die obitus mei ad pittanciam ; filiabus Dei Par. quadraginta solid. in dei obitus mei ad pittanciam ; monialibus Sancte Marie de Tessauro viginti lib. tur. ad. emendum redditum ad pittanciam conventus ; ecclesie de Conflencio viginti libras tur. similiter ad usum conventus ; canonicis de Marchasie Rad(ulfi) viginti lib tur. ad emendum redditum ad pittanciam conventus in die aniversarii mei et Marie, quondam uxoris mee. Volo etiam quod post decessum meum de residuo mobilium meorum capientur IIII lib. tur. que de consilio domine mee Regine mittentur in subsidium Terre-Sancte, et si quid de mobilibus meis residuum fuerit volo et ordino quod ecclesiis predictis, pauperibus filiabus militum, et pauperibus militibus et dominabus, et etiam pauperibus in vestimentis et calciamentis distribuatur prout executores mei melius viderint expedire. Lego eliam pro fore factis meis emendendis ducentas libras par. Volo etiam, dispono et ordino atque precipio quod tota hereditas mea teneatur et alligetur ad omnia legata integre persolvenda et fore facta mea emendenda si possum de jure, et mobilia mea ad hoc non sufficient. Si autem non possum de jure, volo quod omnes conquestus mei et quinta pars hereditatis mee ad predicta teneantur et obligentur. Hujus vero testamenti exequtores constituo abbatem Beate-Marie-de-Valle, dominum Guidonem dictum Malum Vicinum, dominum Guidonem de Caprosia, dominam Clementiam, uxorem meam, dominum Ansellum de Menonvilla, magistrum Petrum de Avalio, canonicum Belvacensem. Volo etiam et ordino atque precipio quod predicti exequtores mei in omnibus utantur consilio domine mee Blanchie excellentissime regine. Si vero non omnes predicti exequtores mei interesse potuerint duo ex illis tantum (?) testamenti mei nichilominus exequentur cum consilio domine regine. Volo etiam et ordino quod ipsa sit superior in omnibus. Actum . « Quod autem vidimus, hoc testamur.