De decem et octo sextariis frumenti et de duobus modiis avene apud Honneinville.

  • B Bib. nat. de Fr., ms. lat. 10996, cartulaire.
  • a Cartulaire de l'abbaye de Notre-Dame de la Roche, éd. Auguste Moutié, Paris, 1862.
D'après a.

In nomine Domini nostri Jhesu Christi, amen. Ego Reginaldus, Carnotensis episcopus, notum facio omnibus, tam presentibus quam futuris, quod dominus Symon de Honeinvilla, cum assensu Alaude, uxoris sue, et Mathei1, fratris sui, ecclesie Beate Marie de Roscha, ad victum unius sacerdotis quem ibi assignavit, pro salute anime sue, patris et matris sue et antecessorum suorum, et pro remedio animarum antecessorum uxoris sue, dedit et concessit in perpetuam elemosinam decem et octo sextarios frumenti ad mensuram Honeinville, et duos modios avene rasos ad mensuram Carnotensem, in granchia sua Honeinville annuatim recipiendos. Hujus elemosine donationem concessit dominus Symon de Cotanariis et domina Petronilla, uxor sua2, de cujus feodo est. Ne igitur hec donatio ab aliquo, vel in aliquo, possit molestari, sigillo meo ipso, deprecante et petente et meipso consilium adhibente, feci confirmari. Actum .