Quod episcopus Parisiensis confirmat venditionem dicte decime.

  • B Bib. nat. de Fr., ms. lat. 10996, cartulaire.
  • a Cartulaire de l'abbaye de Notre-Dame de la Roche, éd. Auguste Moutié, Paris, 1862.
D'après a.

Ego Petrus, Dei gratia cooperante Parisiensis1, episcopus, omnibus presentem paginam inspecturis, notum fieri volumus quod Guido de Levies, miles, coram nobis recognovit se vendidisse Philippo, archidiacono Pissiacensi, fratri suo, pro ducentis et quadraginta libris Parisiensibus, quicquid habebat in decima de Logiis, exceptis duobus modiis et octo sextariis bladi quos antea idem Guido in puram et perpetuam elemosinam dederat ecclesie Beate Marie de Roscha. Predictus autem archidiaconus illud totum donavit predicte ecclesie de Roscha in perpetuam elemosinam, ad victum duorum sacerdotum. Predictus vero Guido de predicta decima in manu nostra se devestivit, et nos de illa fratres Beate Marie de Roscha investivimus. Petrus quoque de Logiis, miles, de cujus feodo predicta decima movebat, hoc concessit et se in manu nostra devestivit et omnino quitavit ; et promisit quod nichil de cetero in prefata decima reclamabit. Quod ut ratum permaneat et in posterum perseveret, presentem paginam sigilli mei (sic) munimine dignum duximus confirmari. Actum Parisius.