De decima de Logiis1.
- B Bib. nat. de Fr., ms. lat. 10996, cartulaire.
- a Cartulaire de l'abbaye de Notre-Dame de la Roche, éd. Auguste Moutié, Paris, 1862.
In nomine Domini, amen.
Petrus, Dei gratia
Parisiensis episcopus, omnibus presentes litteras
inspecturis, salutem in Domino.
Notum facimus quod Guido de Levies, miles, coram nobis
recognovit se vendidisse, de consensu et voluntate Guiburgis, uxoris sue, Philippo, archidiacono
Pissiancesi, fratri suo, pro ducentis et
quadraginta libris Parisiensibus, quicquid habebat in
decima de Logiis, exceptis duobus modiis et octo sextariis
bladi quod antea idem Guido, consentiente Guiburge, uxore sua, in puram et perpetuam
elemosinam dederat ecclesie Beate Marie de Roscha.
Predictus autem archidiaconus illud totum donavit predicte ecclesie de
Roscha, in perpetuam elemosinam, ad victum duorum
sacerdotum.
Predictus vero Guido se devestivit de predicta decima in
manu nostra ; prefata quoque Guiburgis,
uxor ipsius Guidonis, hoc concessit et laudavit fide
sua interposita et se similiter devestivit ; et nos de illa decima fratres
Beate Marie de Roscha investivimus.
Petrus eciam de Logiis, miles, de
cujus feodo predicta decima movebat, hoc concessit et se in manu nostra devestivit
et omnino quitavit : et promisit quod nichil de cetero in ipsa decima
reclamaret.
Quod ut ratum permaneat et in posterum perseveret, presentem paginam sigilli
nostri munimine dignum duximus confirmari.
Actum