De quodam modio bladi in campiparte domini Gervasii de Separa, militis, apud Logias.
- B Bib. nat. de Fr., ms. lat. 10996, cartulaire.
- a Cartulaire de l'abbaye de Notre-Dame de la Roche, éd. Auguste Moutié, Paris, 1862.
Omnibus presentes litteras inspecturis, Officialis curie
Parisiensis, salutem in
Domino.
Notum facimus quod Odelina de Separa1, mulier nobilis,
Symon, clericus, et Rogerus,
armiger2, filii ejus, in nostra
presencia constituti, asseruerunt quod nobilis mulier
Aalidis de Gumbervilla3 et Theodoricus, ejus
filius, vendiderunt ecclesie Beate Marie de Roscha
quoddam modium bladi annui redditus quod habebant apud
Logias in campiparte4
domini Gervasii de Separa, militis, filii
predicte Odeline.
Hanc autem venditionem memorata Odelina,
Symon, clericus, et Rogerus, armiger,
filii ejus, ratam et gratam habuerunt, promittentes fide media quod in dicto modio
bladi nichil in posterum reclamabunt.
Eadem autem Odelina quitavit penitus et expresse quicquid in
dicto modio bladi habebat, vel habere poterat, ratione dotalicii seu quocunque
alio modo.
Actum ad petitionem dicte Odeline et filiorum ejus, clerici
et armigeri predictorum