De decima de Paucovillare.

  • B Bib. nat. de Fr., ms. lat. 10996, cartulaire.
  • a Cartulaire de l'abbaye de Notre-Dame de la Roche, éd. Auguste Moutié, Paris, 1862.
D'après a.

Ego Symon de Levies, miles, notum facio (sic) presentes litteras inspecturis quod ego, bono sensu et recto intellectu, dico et contestor in anima mea quod Petronilla, prima uxor mea, apud civitatem Constances, in qua tunc commorabamur, in extrema sua voluntate, de assensu et voluntate mea, legavit ecclesie Beate Marie de Roscha decem et octo sextarios bladi et totidem avene, annuatim percipiendos in decima de Poiviller ; ita quod si decima de Poiviller non sufficeret ad predictorum bladi et avene solutionem, in decima de Nant, que erat de hereditate sua sicut et decima de Poiviller, defectus suppleretur. In hoc autem legato et aliis legatis suis, dominum Milonem de Levies, militem, fratrem meum, qui nobiscum apud prefatam civitatem servicio regis Francorum commorabatur1, et me constituit exequtores. Ad confirmationem vero predictorum, si necesse erat, paratus essem facere sacramentum. In cujus rei testimonium presentes litteras sigilli mei munimine feci communiri. Actum .