De quodam modio bladi in campiparte domini Gervasii de Separa, militis.

  • B Bib. nat. de Fr., ms. lat. 10996, cartulaire.
  • a Cartulaire de l'abbaye de Notre-Dame de la Roche, éd. Auguste Moutié, Paris, 1862.
D'après a.

Guillermus1 divina permissione Parisiensis ecclesie minister indignus, omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino. Notum facimus quod, in nostra constituti presencia, nobilis mulier Aalicia de la Bolie2, Theobaldus, Guillermus, armigeri, et Guiardus, clericus, fratres, liberi ejusdem Aalicie, recognoverunt quod dederant et concesserant Ysabelle, filie dicte Aalicie et sorori dictorum fratrum, pro pertione paterne et materne hereditatis, unum modium bladi, medietatem mistolii et medietatem avene, percipiendum annuatim in campiparte quam se dicebant habere apud Logias in campiparte domini Gervasii de Separa3. Ad hec dicta Ysabella recognovit coram nobis quod dictum bladum vendiderat ecclesie de Roscha, pro quadraginta quinque libris Parisiensibus, de quibus recognovit dicta Ysabellis sibi a dicta ecclesia fuisse plenarie satisfactum in pecunia numerata : promittens fide data quod contra istam venditionem per se vel per alium non veniet in futurum. Insuper dicta Aalicia et dicti fratres dictam venditionem laudaverunt pariter et concesserunt, et fide data promiserunt quod contra dictam venditionem per se vel per alium non venient in futurum ; promittentes sub fidei prestite religione dictum bladum garantizare dicte ecclesie ad usus et consuetudines Francie contra omnes. De recta vero garantisia ferenda prout dictum est, et quod alii liberi dicte Aalicie, cum ad etatem legitimam pervenerint, dictam venditionem laudabunt et fide data concedent, dominus Petrus de Claagni, miles4, Adam de Ossigniis5 et Matheus de Marinas (sic)6 se fidejussores constituerunt sub pena decem librarum Parisiensium quilibet in solidum et per fidem. Preterea, Gervasius de Separa, de cujus feodo dicta campipars primo, et Gervasius li Viautres, milites7, de cujus feodo secundo dicta campipars movere dicitur, dictam venditionem laudaverunt et concesserunt, fide data quod dicta ecclesia dictum modium bladi in dicta campiparte percipiat annuatim et in manu mortua teneat libere et quiete ; constituentes se sub eadem fide garantizatores, tanquam domini, erga dictam ecclesiam ad usus et consuetudines Francie contra omnes. In cujus rei memoriam presentem cartam sigilli nostri munimine fecimus roborari. Actum .