De tribus arpentis pratorum apud Capellam juxta Caprosiam.

  • B Bib. nat. de Fr., ms. lat. 10996, cartulaire.
  • a Cartulaire de l'abbaye de Notre-Dame de la Roche, éd. Auguste Moutié, Paris, 1862.
D'après a.

Guillermus1, permissione divina Parisiensis ecclesie minister indignus, omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino. Notum facimus quod in nostra presencia constitutus, dominus Guillermus de Yssiaco2, miles, recognovit se vendidisse abbacie de Roscha duo arpenta prati siti apud Capellam juxta Caprosiam3. Dominus vero Bartholomeus de Vileoflein4, miles, coram nobis recognovit se vendidisse prefate abbacie unum arpentum prati siti in eodem loco ; utraque autem venditio facta est dicte abbatie pro quinquaginta libris Parisiensibus. Promiserunt insuper tam dicti Guillermus quam Bartholomeus quod ipsi garantizabunt dictas venditiones ab ipsis factas memorate abbatie secundum usus et consuetudines Francorum contra omnes, et quod contra predictas venditiones per se vel per alium non venient in futurum. Sedilia vero, uxor predicti Guillermi, in presencia dilecti et fidelis nostri decani de Sarcleio, ad hoc a nobis specialiter destinati, istam venditionem a marito suo factam voluit et concessit, quitans quicquid in predicta venditione habebat, vel habere poterat ratione dotalicii, jure hereditario vel alio modo, spontanea, non coacta, fide in manu dicti decani prestita corporali, sicut ipse decanus nobis retulit viva voce. Preterea, capellanus Capelle juxta Caprosiam, de quo tenebantur dicta tria arpenta prati nomine capellanie sue, istas venditiones voluit et concessit tenendas in manu mortua : ita quod dicta abbatia teneatur sibi solvere duodecim denarios, nomine capellanie sue annuatim quos antea percipiebat, ut dicitur, de eisdem pratis ; et ita quod dictus Guillermus debet assignare eidem capellano, nomine capellanie sue, quinque solidos annui redditus ad requisitionem decani de Sarcleio in episcopatu Parisiensi. In cujus rei testimonium presentes litteras sigilli nostri munimine fecimus roborari, concessionem dicti capellani de tenendo in manu mortua potestate ordinaria confirmantes. Actum .